Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1049


mandato obedientiae reputantes, se etiam ad ecclesias quas e longinquo
prospicere poterant inclinabant, et proni in terra, prout instructi
fuerant, adorabant. Fratres quoque, tunc sacerdotes Ordinis
non habentes, confitebantur saecularibus sacerdotibus indifferenter
bonis et malis; nec peccatum in aliquo considerabant, sed ad exemplum
et doctrinam sancti patris maximam omnibus reverentiam
exhibebant.
28 Hoc enim ipse vir catholicus et totus apostolicus in praedicatione
sua principaliter monuit, ut Romanae Ecclesiae fides inviolabiliter
servaretur, et ob Dominici sacramenti quod ministerio
sacerdotum conficitur, dignitatem, in summa sacerdotalis ordo reverentia
teneretur. Sed et divinae legis doctores et omnes ecclesiasticos
ordines docebat summopere reverendos.Erat autem tanta
fratrum simplicitas, quod cum quidam sacerdos, qui non ignorabatur
infamis, uni e fratribus diceret: "Vide, ne sis hypocrita!", ipse frater
se esse hypocritam certissime crederet, eo quod sacerdotem mentiri
non posse putaret. Cumque diu super hoc dictus frater gravissime
turbaretur, ad sancti patris ignitum eloquium,quo frequenter
omne nubilum a fratrum cordibus fugabatur, tandem consolationem
recepit, qui verbum sacerdotis et intentionem sagaciter excusavit.

Torna all'inizio