Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 306


ARTICULUS 3
Utrum amor sit prima et principalior affectio animae
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod amor non sit prima et principalis inter omnes alias animae
affectiones. Motus enim praecedit terminum. Sed amor est determinatio appetitivi
motus, ut patet ex dictis, art. 1. Ergo amor sequitur desiderium quod motum
ipsum appetitus importat.
2. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed amoris causa est
delectatio; unde et quaedam amicitia super delectabili fundatur. Ergo delectatio
est principalior affectio quam amor.
3. Praeterea, Augustinus dicit in lib. 83 Quaestion., quod nemo est qui
non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem. Sed fuga doloris facit
odium, sicut appetitus delectationis facit amorem. Ergo odium est vehementior
passio quam amor.
4. Praeterea, illud quod vincitur ab alio, est minus potens. Sed amor vincitur ab
ira: quia ira odium parit, ut dicit Augustinus. Ergo ira est vehementior passio
quam amor.
5. Praeterea, illud propter quod agunt quaecumque agunt, est efficacissimum.
Sed sicut Dionysius dicit in lib. De div. nom. propter pacem agunt quaecumque.
Ergo pax inter omnes affectiones est efficacissima, etiam respectu
amoris.
SED CONTRA est quod dicit Augustinus, quod omnis affectio
ex amore est.
Praeterea, bonum est obiectum affectus. Sed illud quod primo respicit ad
bonum, est amor. Ergo amor est principium totius affectionis, et principalior
passio.
Praeterea, amor igni comparatur, et etiam morti, ut patet Cant. 8. Sed his nihil
est vehementius. Ergo nulla passio est vehementior amore.
Praeterea, Chrysostomus dicit: «Magnum amor, nec est aliquid quod
eius impetum sustinere possit».
Solutio
Respondeo dicendum, quod inter alias affectiones animae amor est prior. Amor
enim dicit terminationem affectus per hoc quod informatur suo obiecto. In
omnibus autem hoc invenitur quod motus procedit a primo immobili quieto:
quod quidem patet in naturalibus: quia primum movens in quolibet genere est

Torna all'inizio