Salimbene de Adam: Cronica

Pag 927


in Parma ex una parte dominus Opiço de Sancto Vitale Parmensis
episcopus, ex alia vero dominus Guido de Corigia.
De curialitate et iustitia domini Rolandini de Canossa, et de principalibus
viris qui fuerunt ex parte illorum de Gipso.
Illi vero qui de Regio expulsi fuerant dicebantur illi de
Gipso, quia in castro habitabant quod illo nomine dicebatur; quorum
maximus capitaneus fuit dominus Rolandinus de Canossa,
homo pulcher et nobilis, curialis et liberalis, et qui multas potestarias
diebus suis habuit in Italia. Mater eius fuit de Pede Montis,
nobilis domina et sanctissima. Porro dominus Rolandinus
de quo dicimus fecit quamdam magnam curialitatem que est
digna memoria et relatu. Cum enim illi de Gipso haberent treuguam
cum illis de Albinéa, que est terra Regini episcopi, ivit
quidam homo de Albinea et conquestus est domino Rolandino
quod quidam homo de Gipso abstulerat sibi boves. Et confestim
fecit sibi boves restitui dicens: «Vis plus?». Et respondit homo
ille: «Vellem quod ille homo qui stat e regione, redderet michi
vestitum meum quem habet». Cum autem rogaret dominus Rolandinus
hominem illum ut vestitum redderet isti, et ille nullatenus
acquiescere vellet, exuit se dominus Rolandinus opitogium
sive guarnaçam suam et dedit eam homini cui fuerat vestitus
ablatus et dixit: «Credo quod bene satisfactum sit tibi pro tuo
vestitu; iam vade in pace!». Quod cum vidisset ille rusticus
qui vestitum abstulerat, erubuit et venit ad pedes domini Rolandini
et dixit culpam suam restituitque vestitum homini spoliato.
Et nota quod isti fuerunt sollemnes in exercitu illorum de
Gipso, scilicet dominus Rolandinus de Canossa, dominus Guido
de Albareto cum filiis suis, scilicet Açolino et abbate de Canossa,
qui dominus Rolandus dicitur. Item Guilielminus Scarabellus et
Bonifatius frater abbatis Sancti Prosperi de Regio, ex matre tantum.
Item prepositus Carpineti et frater suus dominus Franciscus
de Foliano cum filiis suis. Item dominus Iacobinus de Panceriis
cum Thomasino filio suo, qui ambo viriliter pugnaverunt in

Torna all'inizio