Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 192


circumstantes ac vinum et blavam et vegetes atque tinas
scrineosque etiam et alias res omnes, que portari poterant,
rapientes domosque etiam villanorum et res illas, quas
portare non poterant, comburentes, paleam quoque et fenum,
quod extra civitatem fuerat, auferentes totamque terram
expoliantes: tandem maxima pars Laudensium, et maxime
villanorum ac pauperum, qui in ipsa civitate cum maxima
copia bovum atque pecorum seu etiam porcorum fugerant nec
habebant aliquid, quod eis ad manducandum preberent — et
fame necabantur —, tum etiam propter aliud maximum damnum
atque guastum, quem quotidie in rebus eorum fieri videbant,
tum etiam propter minas inimicorum, quas eis quotidie
faciebant, quoniam minabantur omnes ipsos occidere nulla
remissione ex eis habita, quia dicebant ipsos Laudenses
totam Longobardiam cum imperatore velle destruere, tum
etiam quia tante multitudini, cum ipsi quantum ad ipsam
paucissimi forent nec adhuc bene aptati fuerant, circumquaque
resistere se non posse putabant et, si per virtutem caperentur,
omnia ipsorum bona amittere, et adhuc deterius foret, omnes
mori timebant — una etiam bene ac firmiter credebant et
maxime quoque bene sciebant Mediolanenses nullam pietatem
de ipsis habere magis, quam de rabiosis canibus haberent; et
si manus aliorum inimicorum effugerent, ipsorum tamen
Mediolanensium manus nequaquam evadere valerent —,
postremo fedus cum ipsis eorum inimicis in proximo die
Lune veniente mesti ac pernimium dolentes propter mortis
timorem evadendum, salva imperatoris fidelitate sicut
palam tunc dicebatur, inierunt. Sequenti vero Martis die

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio