Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 86


Tot et tantorum manibus caritatis vestre petitio fuit in auditorium summi pontificis introducta,
quod satis favorabilem et facilem habuit impetrationis effectum. Inter quos nec primum me censeo,
nec dico postremum, ut sic saltem inter medios me reputetis amicos.

II 100

Recepta vestre caritatis epistola, cum iam mihi mensa pararetur ad cenam, minus satisfactionis solite
obtinuit ventris exactio, quoniam desiderium urgebat amici, ne insinuata petitio more pateretur
dispendium, sed potius expedite introduceretur ad principem persuasionibus et supplicationibus
promovenda. Et quidem, ut de contingentibus nil omitterem nec sine hiis, que gratanter accipiunt
hodie aures maiorum, vacuus reputarer in conspectu principis, post benevolentie, ne dicam adulationis,
preparatorium petitionem obtuli, preces adieci et, quicquid supplicatio potuit, sum expertus.
Verumtamen sic rigor presidentis invaluit, quod petitis obiecta repulsa intentionem petentis elisit,
causam petitionis illusit et exprobravit instantiam supplicantis. Non igitur imputetur amico, si sic
rogatus obduruit, quod emolliri non potuit sollicitudine rogatoris. Ad hec noveritis, quod de .. id
pro certo tenetur, quod apud vos dubium habebatur.

II 101

Recepta cari petitio, licet ad audientiam principis invenerit aditum, adhuc tamen ad exauditionis
gratiam non pervenit. Sed forte prosecutorem negligentia argues, quasi non pleno studio ad desiderium
petitoris accesserit, cum non sit verisimile, quin spei prima precum oblatione concepte frequentis
supplicationis adiectio successorem non dedisset effectum. Porro, carissime, presumptionem
huiusmodi diligentis intercessoris affectus non patitur, qui maluit petita suspensa relinquere, quam
spem petitorum suspensione conceptam per nimie importunitatis instantiam extinguere ante partum.
Sic igitur spes prorogatur in posterum, cui res pro voto succedere poterit, si, quod benevolentia
principis in similibus innuit, vestra multitudo precaminum non retardet.

II 102

Torna all'inizio