Petro, si forte resipuerint et ad debitam oboedientiam nostrae
susceptionis dura corda converterint. Non enim veni ad mortificandum,
sed ad salvandum. Si, prout beatus Paulus monuit,
reddiderint cui tributum tributum, cui honorem honorem,
et nos persolvemus eis sua secundum imperatorium
morem. Alioquin deus, qui est nobiscum, precipitabit eos in
mortis habyssum. Et qui nobis dormientibus pessum dedit
machinas murales, ipse dabit virtutem ad destruendas turres et
antemurales. Eapropter demus eis aliquod intervallum, ut
cogitent et intelligant, quoniam a domino factum est istud, qui
numquam deest his, qui convertuntur ad ipsum. Transeamus,
si placet, fluenta Tybridis et Tusculanos aliosque faciamus
consortes nostri itineris.” Omnes dixerunt una voce:
„Vobiscum sumus sive in vita sive in morte”, sed multi locuti
sunt in corde et corde.
Per circuitum denique montis Soractis gradientes post novem
dies venimus ad fluminis ripam, ubi ceperunt musitare
maligni, quod magis valeret reditus ad devastandam Mathildam:
„Caret enim pontibus et vadis harenas involvens turbidus
amnis.” Quibus autem erat inflexibilis fides, dicebant:
„Itinere trium vel quattuor dierum ibimus et apud Narniam
facile transibimus.” Et scisma erat inter eos. Plures eorum
instigabat retrotensio, minime transeundi fluvii intentio. Inter
|
|