Invadunt igitur eam in mense Augusti et obsident. Sed et
ipsi a Saladino similiter obsidentur et adeo impugnantur,
quod nulla erat eis spes evadendi. Sed ex insperato XL exnacce
applicuerunt et preter eos innumeri milites et barones. Saladinus
itaque Christianos die noctuque sine intermissione affligebat;
propterea marchio et archiepiscopus Ravennás, qui nec
ad obsidionem venerant nec adveniendum approbaverant, ab
obsessis suppliciter per Veronensem episcopum et Turingie langravium,
ut ad eorum succursum veniant, invitantur. Venerunt,
sed invito marchione, qui Turchorum versutias cognoscebat.
Francigene de se presumentes ad pugnam approbant exeundum.
Pugnatur, et Templarii et peregrinorum circiter VII milia prosternuntur.
Sequenti die Saladinus fecit corpora eviscerari et in
fluvium, ad dolum exaggerandum et ad corruptionem aeris et
aque, demergi.
Post hec Lombardi marchiones et comites et plures quingentis
milites applicuerunt. Inter quos buza Cremonensis applicuit,
que Cremone fuit fabricata et ultra mare, pro Terre Sancte subventione,
personis et rebus missa onerata. Ad hec peregrini
consilia inierunt ut Saracenis prohiberent civitatis ingressum
pariter et egressum, qui libere a monte Muscardo patebat. Et
cum non invenirentur qui vellent illic castrametari, marchio,
ad omnia promtus et audax, ibi castrametatus est. Ideoque et
a Saladino acrius impugnatus. Scopulos itaque iussit incidi marinos,
ut portus ibi fieret vasa Tyrensia recepturus; qui usque in
hodiernum diem portus dicitur Marchionis. Muniunt se peregrini
fossatis abintus in circuitu et foris effossis, ut in medio constituti
se ab alterutrius facilius tuerentur incursibus. Duces etiam
sive rectores, ut omnis amoveretur controversia, prefecerunt ut
Francigene suis et qui de imperio imperialibus obedirent. Et ecce
XLV galee, que veniunt ex Egypto, in festo sancti Stephani in
portu applicant Achonensi. Stupefacti ergo peregrini, terra marive
conclusi, elegerunt pugnando potius mori quam sine certamine
subiugari. Quos marchio ad prelia doctus exanimes factos sermonibus
animat universos, asserens quod galéas Saracenorum penitus
conculcaret. Adiit itaque Tyrum in modico galeóne, quamvis illa
|
|