Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
[VI.] DE STAGNIS ET PALUDIBUS
Etsi non nunquam e stagnis atque paludibus oriri flumina
seu effluere testentur monumenta maiorum, ut plurimum tamen
exundationibus eorum stagna fieri paludesque certissimum
est. Quam ob rem postquam expedivimus que de fluminibus
dicenda venerunt de stagnis et paludibus congrue describemus.
Sane, quia aliqui putavere paludem et stagnum idem,
eo quod indifferenter unum ponatur pro reliquo et persepe
pro lacu et, quod longe inconvenientius est, a poetis, larga eis
concessa licentia, pro flumine, quos etiam non nunquam qui
soluto scripsere stilo ampliatis sibi legum fimbriis imitati sunt,
antequam ad ulteriora progrediamur idem paludem stagnumque
non esse monstrandum ratus sum.
Palus igitur aquarum quedam lata conventio est ut sepius altitudine
carens, sese ultra citraque movens prout et ipse qui
fecit fluvius quacunque ex causa minuitur vel augetur; quas ut
plurimum in mediterraneis atque depressis locis fluviorum
exuberatione fieri conspicimus. Stagna autem inertes sunt
aque que a stando sibi nomen occupavere, que nusquam alibi
quam secus maris litora videmus impleri, estu maris obstante
et in contrarium nitente ne fluvius in se totis viribus effluens
ingredi possit libere; ex quo advenientes aque continuo ut ripas
excedant et in depressiora loca, si sint, amaris immixte absque
regressu contendant necesse est et ociose consistant. Et
cum sint simplices aque paludum, stagnorum marinis immixte
sunt semper. Alunt paludes quos secum effert fluvius genitor
pisces, stagna iniectos unda marinos nutriunt. Putrescunt stagna
sepissime, cum raro paludes; et esto ambo nebulas aurasque
exalent pestiferas, semper stagna letiferas, adeo ut satis
pateat aliquando apud paludes, seu saltem apud aliquas, tollerabiliorem
aerem esse, cum apud stagna nunquam. Et ideo circa
|
|