<[Refer]t Paulus diaconus ita de hoc [Petro]nace, quod, ductus
divino amore, [Romam] venit et, hortatu Gregorii apostolice
[Sedis p]ape secondi Casinum castrum peciit [atque], cum ad sacrum
corpus beati patris [Bened]icti pervenisset, ibi cum aliquibus
sim[plicib]us viris iam antea ibidem residen[tibus h]bitare cepit,
qui eundem vene[rabil]em virum Petronacem sibi abbattem [statu]erunt.
cui, insequenti tempore, Za[chari]as papa adiutoria contulit,
libros [sacre s]cripture et regulam, quam beatus [pater] Beneditus
manu sua descripse[rat]. statimque infert quia hoc mona[steri]um
precipui martiris Vincencii, iuxta [Vul]turnum fluvium
situm, magan con[greg]acione refulgens, a tribus nobili[bus fra]tribus
Pallone, Tatone et Tasone [iam] tunc edificatum erat.
addit [quoque] quod hoc ipsum vir eruditissi[mus] Authpertus,
eiusdem monasterii abbas, [in suo] volumine descripserit.> tanta
denique ex tunc inter utriusque congregacionis patres caritas esse
cepit, ut eciam per annos singulos, diebus sancte quadragesime,
fervore precipue religionis, et isti illos et illi istos invicem se visitarent.
Sanctus autem Paldo, primis huius loci abbas, post diutinam
huius vite decertacionem, consumatis operibus sanctis, in requiem
Christi assumptus, obiit .Vo . idus octubris, postquam in loco
sacri regiminis decem et septem expleverat annos, ab edificazione
vero huius sacri monasteri Christi martiris Vincencii iam agebatur
annus tricesimus quintus.
|
|