Salimbene de Adam: Cronica

Pag 867


deterior. Item Dominus de servis suis dicit, Zacharie II:
Qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi mei. Et in Eze. XVI
Dominus dicit, loquens de Ierusalem, quod Parmensibus convenit
et adaptari potest propter eorum duritiam et immisericordiam
erga pauperes servos Dei. Dicit enim: Ecce hec fuit iniquitas
Sodome sororis tue; superbia, saturitas panis et abundantia et otium
ipsius et filiarum eius. Et manum egeno et pauperi non porrigebant.
Et ideo ego frater Salinbene de Parma XLVIII annis
fui in Ordine fratrum Minorum et nunquam volui cum Parmensibus
habitare propter indevotionem eorum, quam erga servos Dei
habere videntur et habent. Non enim curant illis benefacere,
cum quandoque optime possent et scirent, si voluntas adesset,
quia histrionibus, ioculatoribus et mimis bene faciunt larga manu,
et militibus qui dicuntur de curia multa quandoque dederunt, ut
vidi oculis meis. Certe, si ita grandis civitas esset in Francia,
ut est Parma in Lombardia, convenienter et decenter centum
fratres Minores viverent et habitarent ibi, habendo omnia necessaria
abundanter.
Quod dominus Gerardus Albus, Romane curie cardinalis, Parmensibus multa
bona fecit.
Item in hoc millesimo supraposito dominus Gerardus Albus,
Romane curie cardinalis, qui est de Parma, fecit helemosinam
fratribus Minoribus de Parma dando conventui XX libras imperialium
et totidem fratribus qui nuntii extiterunt eundo ad ipsum
ad curiam, ubi erat; qui similiter de Parma fuerunt, scilicet frater
Ghirardinus Rangonus et frater Franciscus Tornilius, quorum
quilibet habuit imperialium X libras. Et XV misit domino Guilielmo
Rangono de Parma ob gratiam fratris Gerardini, qui filius
eius erat. Et misit cardinalis ut dominus Guillielmus Rangonus
iret ad habitandum cum eo; et ivit et in curia sua magnus factus
est vehementer. Item supradictus cardinalis unum dormitorium
valde bonum et pulchrum fieri fecit suis expensis dominabus
religionis veteris de Parma, eo quod sororem suam germanam

Torna all'inizio