machinantes et multa consilia inientes, tandem Dominus sua 
divina providentia atque misericordia eos utpote miseros 
semper liberavit. 
Sicherius autem cum ad curiam venit, regis pedibus se 
prosternens omnia, que et qualiter sibi contigerant, per ordinem 
regi omnibusque principibus astantibus exposuit; rogavitque 
ipsum ac universos curie principes, quatenus eum et se ipsos 
de hac iniuria vindicarent. Hoc autem rege et universis 
principibus audientibus, maxima ira et dolore commoti sunt. 
Altiusque in cordibus eorurm hec verba ascenderunt, quam 
quisquam ratus unquam foret; et sicut scintilla ignis totam 
domum accendit, ita hec verba cor regis et omnium principum 
accenderunt. Statimque se in Longobardiam cum exercitu 
magno venturos esse decreverunt. 
Interea Laudenses quandam clavem ex bono et purissimo 
auro factam per marchionem Gulielmum de Monferato, qui 
eos adiuvare promiserat, clam regi direxerunt, mandantes ei, 
quod se ipsos et civitatem Laude sibi commendarent et in sua 
protectione utpote sui semper esse et manere vellent. Ipse 
vero rex cum magno gaudio suscipiens Laudenses et eorum 
civitatem, quamvis destructam, in sua custodia suscepit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |