Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 139


veniret, loricam sub veste gestare. Quid plura? Cum ad conloquium die crastino
venissent, et Godepertum post salutationem Grimualdus amplexatus esset, statim sensit,
quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit.
Regnumque eius et omnem potentiam invadens, suae subdidit ditioni. Habebat autem
tunc Godepert iam filium parvulum nomine Raginpertum, qui a Godeperti fidelibus sublatus
et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi curavit, quippe qui adhuc
infantulus esset. Quo audito Perctarit, qui aput Mediolanum regnabat, quod germanus
eius esset extinctus, quanta potuit velocitate fugam arripuit adque ad regem Avarum
cacanum pervenit, uxorem Rodelindam et parvulum filium nomine Cunicpertum relinquens,
quos Grimuald Beneventum in exilium direxit. His ita gestis, Garipaldus,
cuius instigatione et certamine ista patrata sunt – et non solum haec egerat, sed et fraudem
in legatione sua fecerat, dum munera, quae deferre Beneventum debuerat, non integra
deportasset – talium ergo operum patrator non diu laetatus est. Erat quidam parvus
homunculus ex propria familia Godeperti oriundus in civitate Taurinatium. Is cum
Garipaldum ducem ipso sacratissimo paschali die ad orationem in beati Iohannis basilicam
venturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens laevaque manu se
ad columellum tugurii continens, unde Garipaldus transiturus erat, evaginatum ense sub
amictu tenens, cum iuxta eum Garipald venisset, ut pertransiret, ipse, elevato amictu,
toto adnisu eodem ense in cervice percussit caputque eius protinus amputavit. Super
quem qui cum Garipaldo venerant inruentes, multis eum ictuum vulneribus occiderunt.
Qui licet occubuerit, tamen Godeperti sui domini iniuriam insigniter ultus est.
FINIT LIBER QUARTUS

Torna all'inizio