Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 198

Liber III


instigabimus. Quod si is claris maioribus ortus sit, ut vel illos virtute superet vel ab illis certe non degeneret, admonebimus. Postremo eum ad clarissimi cuiuscunque aemulationem provocabimus. Si vero temeritatem cuiusquam atque audaciam reprimemus, his locis in contrarium versis, omnia aspera ac difficilia facimus. Dicemus enim neque pericula temere suscipienda aut labores frustra sumendos esse neque fortunam coeptis nostris semper arridere aut audaciam nostram prosperum semper eventum sortiri neque nostris viribus aut nostro ingenio usque adeo confidendum esse, ut non plurimum etiam in aliorum consilio et prudentia reponeamus. Quo loco quanta vis sit consilii et prudentiae, differemus hominemque ad consilium et rationem revocare conabimur neque enim fortitudinem eam esse, quae consilio et ratione carebat. Et in hanc sententiam plura dicemus, ostendemusque ita maiores eius, ita clarissimum quenque fecisse, ita illum quoque facere oportere quantaque eum vitae laus et vitae tranquillitas, si ita fecerit, quanta contra ignominia, quanta incommoda ac pericula consequantur, si contra fecerit, ostendemus metumque illi tum infamiae, tum periculorum, tum tormentorum, tum etiam mortis, quantum poterimus, iniiciemus. Si vero aut caeterarum rerum aut mortis metum sedare et repellere decreverimus,

Torna all'inizio