Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 264


afflictus, non ualens ultra progredi, se intra castra recepit. Lombardi autem et
alii, qui cum Alexandrinis coniurauerant, oppressione ciuitatis cognita, magna militum et
peditum multitudine congregata, ad eius liberationem festinare ceperunt, et secundo die
post pascha circa Alexandriam castra metati sunt. Quo cognito, imperator eis obuiam, relicta
ciuitatis obsidione, perrexit. Cumque hinc et inde acies forent militares disposite et
in eo essent ut pariter dimicarent, religiose quedam persone et uiri sapientes inter imperatorem
et Lombardos hunc modum concordie tractauerunt: ut Lombardi, dimissis armis, imperatoris
tamquam domini sui gratiam humiliter postularent, dehinc tres prudentes uiri ex
parte imperatoris et tres ex parte Lombardorum eligerentur, quorum dispositione et arbitrio
eorum deberet pax et concordia terminari. Cumque hoc pactum et imperatori et Lombardis
non modicum placuisset, imperator Papiam rediit, et Lombardi ad propria sunt reuersi.
Imperator interim nuntios ad Alexandrum papam apud Anagniam direxit, rogans ut
aliquos de fratribus suis ad eum in Lombardiam mitteret, qui simul cum Lombardis tractande
pacis colloquio interessent. Papa uero, consilio habito, Hubaldum Hostiensem et Bernardum
Portuenem episcopos, et Willelmum Papiensem cardinalem Sancti Petri ad Vincula in Lombardiam
misit, ut simul cum Lombardis pacem ecclesie et Italie pertractarent. Qui uenientes,
habito Lombardorum consilio, diu cum imperatore pacis colloquium habuerunt.
Sed cum neque cardinales neque Lombardi aliquem fructum pacis ab imperatore consequi
potuissent, cardinales et Lombardi infectis negotiis ad propria redierunt. Imperator autem
spe pacis consequende frustratur, de nouo guerram Lombardia facere cepit et Alexandriam
modis quibus poterat infestare. Lombardi autem e conuerso ceperunt illi pro posse resistere
et Alexandrinis opem et ausilium pro uiribus ministrare. Et quia imperator multos de
suis et fame et bello ammiserat, et repugnante horrore yemis, in obsidione Alexandrie stare
non poterat, se cum suis intra Papiam recepit, et nacta oportunitate temporis, frequenter
circa Alexandriam discurrebat, eius labores et uineas deuastabat, capiebat ciues, et dampna

Torna all'inizio