| fieri dignatus est, adfirmat non esse essentialiter bonum, derogat
 non eum uenisse suam facere uoluntatem, autumat non esse suum
 regnum praestare caelorum, et his similia, coaceruatis nimirum de sacrosanctis
 euangeliorum paginis bene quidem per spiritum sanctum
 prolatis testimoniis sed male ab eo per nequam spiritum
 deprauatis, paruipendens magnopere considerare, quia, cum sit
 redemptor noster caput omnium electorum omnesque membra
 eius electi, plerumque sic pro membris consubstantialibus sibi
 quasi de se humana uoce loqui caput uideatur. Vt est illud  Vidistis
 me esurientem et sitientem  et cetera. Respondentibus autem sibi cum
 admiratione, quando eum uidissent esurientem uel sitientem, protinus
 quid dixerit explanauit, cum adiecerit:  Quamdiu  ait  uni ex
 minimis istis fecistis, mihi fecistis,  <se> secrete dixit esurisse et
 sitisse. Et quia ueritas est, mentiri non potuit. Et tamen non
 propriae de sua persona, quae Christus est, sed de membris suis
 innotuit sic, quasi de semetipso dixisset. Et quid mirum si caput
 pro membris suis quasi de se loquitur, cum membra eius de eo sic
 nonnumquam quasi de se loqui uideantur,quemadmodum prophetarum
 oracula protestantur?  Foderunt  ait psalmigraphus quoddam
 membrum eius  manus meas et pedes meos.  Et rursus  Diuiserunt
 sibi uestimenta mea,  et illud  Dederunt in escam meam fel et in siti
 mea potauerunt me aceto.  Non quidem praemisit propheta: Haec
 dicit dominus, foderunt manus meas et pedes meos, sed quasi de
 semetipso exorsus est dicens  Foderunt manus meas et pedes meos,
 attamen non ipsius manus nec pedes sunt fossi, quatenus et secundum
 fidem storiae de ipso et figuraliter sentiendum esset dictum
 de Christo. Ideo redemptor noster pro nobis, non pro se alterius
 generis naturam suscepit, id est humanam, per quam possit humana
 uoce humano loqui affectu, in qua possit etiam esurire, sitire,
 fatigari, pati, crucifigi, mori ac sepeliri, quia omnia haec a sua, hoc
 est a diuina natura modis omnibus extant aliena. Hinc est quod
 in cruce suspensus sic pro membris suis quasi pro se patrem legitur
 interpellasse:  Deus  inquit  meus, deus meus, ut quid dereliquisti me,
 | 
 |