Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 356


per id quod est proprium cognitioni, scilicet cognoscere per se, non alio; et
ideo non erit unius rationis cognitio. In affectu autem erit per diversitatem, non
eius quod per se ad ipsam pertineat, sed per diversitatem cognitionis; et
tamen erit eadem ratio amoris, sed differt amor per magis et minus.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod amor ex visibilibus ad invisibilia tendat,
non est ex parte sui, sed ex parte cognitionis praecedentis; unde in utraque
auctoritate inducta fit mentio de cognitione.
Ad quintum dicendum, quod per peccatum non est ablata potentiarum animae
natura, nec illud quod eas secundum naturam suam consequitur.
ARTICULUS 2
Utrum Deus possit totaliter diligi
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus non possit totaliter diligi. Dilectio enim cognitionem
praesupponit. Sed Deus non totaliter cognoscitur etiam in patria a sanctis.
Ergo nec ab aliqua creatura potest totaliter diligi.
2. Praeterea, sicut divina lux est infinita, ita et divina bonitas. Sed lux divina
ratione suae infinitatis comprehendi non potest intellectu, ut totaliter videatur.
Ergo nec divina bonitas potest comprehendi affectu, ut totaliter diligatur.
3. Praeterea, Deus seipsum non diligit plusquam totaliter. Si ergo aliqua creatura
totaliter Deum diligere posset, dilectio alicuius creaturae adaequaretur
dilectioni divinae; quod falsum est.
SED CONTRA, Deut. 6, 5: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo»; ubi
Glossa: «Hoc servabitur ad minus in patria». Ergo Deus potest ab homine totaliter
diligi.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad dilectionem tria concurrunt, scilicet diligens,
dilectio, et dilectum; et cuilibet horum respondet suus modus. Habet enim res
dilecta modum quo est diligibilis; et diligens modum quo est dilectivus, idest
natus diligere. Sed dilectionis modus attenditur in comparatione diligentis ad
dilectum, quia dilectio media est inter utrumque: et similiter etiam est de visione.
Si ergo «totaliter» dicat modum rei dilectae et visae, sic sancti qui sunt in
patria, Deum totaliter diligunt, et totaliter vident: quia sicut nihil est de sua

Torna all'inizio