CAP. II.—1. AMBROS. Secundum saeculum . Saeculum
non creaturam dicit, sed temporalem hujus
saeculi conversationem.
2. LANFR. Secundum principem , id est, secundum
quod persuadebat vos princeps qui in hoc aere potestatem
habet vel fideles tentandi, vel ipsum
commovendi.
3. AMBROS. Potestatis aeris . Diabolus mandatum
accepit ut principetur aeri et potestatem habeat
commovere eum.
4. LANFR. In filios diffidentiae . Filii diffidentiae dicuntur,
vel quia de promis ionibus Dei diffidunt, vel
quia de conversione eorum nulla spes est fidelibus.
5. AMBROS. In quibus et nos . Quoniam dixerat vos,
ne se subtrahere existimaretur ab illis qui necessariam
videbantur habere gratiam, adjecit, in quibus
et nos.
6. Deus autem qui dives est . Sic coeperat, Et vos
cum essetis mortui, caetera interjecit, donec iterum
illud resumpsit, ultra non dicens vos, sed nos.
7. Et consedere . Illis nos, ait communicasse quae
de Christo dixit, per illam, quae apud illum est,
conjunctionem.
8. Ut ostenderet . Bene in saeculis supervenientibus
dixit, quando ipsarum rerum manifestam erga nos
ostendet Dei bonitatem, et gratiam illam quam perficere
dignatus est per illa quae secundum Christum
sunt.
9. LANFR. In secundis supervenientibus . In nobis,
inquit, qui tantam misericordiam a Deo consecuti
sumus, ostendit Deus quantam homines in futuris
temporibus sperare possint.
|
|