Poeta dixit in secundo capitulo prime partis: 			  Rf.74r.b  
"  Iusticia mosse il mio alto factore; 
Fecimi la divina potestate 
La somma sapiencia e ‘l primo amore, 
Dinanti a me non fuor cose create 
Se non eterne e io eterno duro. 
Lasciate ogne speranca voi chentrate"  . 
Require in li. Mun.  c. II et Tullius in primo li. rethorice 
de Invenctione, dixit: "  Impiis apud Inferos pena parata 
est"  . De quo Augustinus in primo de Ci. Dei: "  Placuit 
quippe divine Providencie preparare iustis bona quibus 
non fruentur iniusti; mala impiis quibus non cruciabuntur 
boni. Ista vero personalia bona et mala utrisque voluit esse 
communia, ut nec bona cupidius appetantur que mali habere 
cernuntur, nec mala turpiter evitentur, quibus boni ple 
rumque afficiuntur. Et si sub eodem cruciatu accidat bonos 
et malos affligi est ac si sub eodem igne aurum ponatur 
et palea: rutilat enim aurum et fumat palea. Sic in eadem 
afflictione mali detestantur atque blasfemant Deum; 
boni autem precantur et laudant. Nam pari motu agitatum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |