Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

287


irregularitatem, vel potest dici quod sepe irregularitas sine peccato
contrahitur, sicut patet in bigamo, et in iudice iusto, qui
iuste furem tradit suspendio. per idem tempus, cum imperator
Conradus per quandam silvam venando discurreret, nocte superveniente,
in domo cuiusdam mulieris pauperis hospitatus fuit.
in qua nocte mulier illa filium parturivit, et ecce vox ad imperatorem
venit, dicens quod illum puerum habebit generum et sui imperij
successorem. ille autem surgens, duobus militibus precepit ut
illum puerum rapiant et occidant. sed illi, misericordia moti, eum
in quodam transitu posuerunt, quem quidam dux inventum
nutriri fecit et Henricum vocavit. qui cum crevisset et esset omnibus
graciosus, imperator de sua familia eum fecit, et cum esset
fama et oppinio apud omnes quod si imperator decederet, iste pro
eo regnaret, eo quod imperator filium non haberet, scripsit imperator
per ipsum litteras imperatrici, que tunc Aquisgrani morabatur,
quod ipsum ipsa die qua perveniret occidi faceret. verum cum
in quadam ecclesia hospitatus fuisset, sacerdos, ipso dormiente, litteras
ex quadam curiositate de bursa illius accepit et eas aperiens,
scelus abhorruit scripsitque alias litteras sub imperatoris nomine
ad reginam, ut ipsa die qua Henricus perveniret, filiam suam
in coniugem sibi daret. sigillum igitur imperatoris diligenter
apponens, illas litteras, unde acceperat, reposuit. pergens igitur
Henricus ad reginam, litteras obtulit et illa die filiam,
imperatoris in uxorem accepit. quod dum imperator audivisset,
vehementer obstupuit et omnia de illo puero a die sue nativitatis

Torna all'inizio