Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 91


II 117

Fatemur nos vestri monasterii debitores. Cum ergo necessitas urget vel utilitas exigit, auxilium et
consilium nostrum poteritis invocare securi, quoniam in negotiis vestris. quod poterimus, faciemus,
et si quid forte possibilitati defuerit, illud utcumque supplebit habundantia voluntatis. Ad hec ..,
qui apud vos procul dubio meruit ex devotionis affectu, quem ad vos habere dignoscitur, benevolentie
vestre propensius commendamus.

II 118

Missa blandita sunt visui, allexerunt affectum et dexteram attrahebant. Hiis autem tribus obstaculum
sola inhibitio superioris obiecit. Remittuntur ergo cum gratia ad eum, qui misit ea, cuius prudentia
gerere poterit, ut resumpta non credantur esse recepta et custodita non videantur esse
remissa.

II 119

De manu Domini duplicem sensimus misericordiam hiis diebus: correctionis per visitationem infirmitatis,
confortationis per propinationem salutis. Super utroque igitur offeratis nobiscum eidem
vitulum labiorum. Ad hec recommendamus vobis in Domino carissimum amicum nostrum, venerabilem
patrem .. episcopum, cum in nostris et vestris manibus pendeat vita eius.

II 120

Petitiones .. abbatis Sancti Dionysii ad audientiam domini pape perduxi, verum ille, pro quibus
pulsabatur ad gratiam exauditionis, non invenere favorem, sed que forma fuere contente communi,
finem promotionis solite attigerunt.

Torna all'inizio