Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 119


Multis ergo diebus ac noctibus Greci conuenerunt in vnum et
precipue maiores eorum ut certa consilia scrutarentur per que ad
obsidendam Troyanam urbem possent utilius et commodius
peruenire. Prouiderunt enim primo ut sub noctis tenebris exequerentur
predictum opus eorum. Sed timore ducti de recessu
nauium a loco ubi tunc erant et accessu ad litora urbis Troye ne
noctis obscuritas et precipue locorum incognita uera noticia nauibus
et nauigantibus posset inferre discrimen, propter quod ab huius
proposito destiterunt, et adhuc ex integro eis refricantibus multa
consilia, solius Dyomedis consilium ratum fuit, qui inter Grecorum
consiliarios tunc hec verba profudit: "Audite, vniuersi reges et
principes qui nunc presentes potestis aduertere uerba mea, et attendite
sensum eorum. Multum enim vereri debemus et multi dedecoris
pudore confundi quia iam est annus vnus elapsus et plus
quod in hanc terram venimus nec ab ea recedere nos aliqua audacia
potuit animare vt Troyam adire uel uidere possemus. Quid interim
peregimus? Nichil aliud reuera quam inimicis nostris habilitatem
prestitimus, ingenium et sensum acuimus in nos adinueniendi
materiam ut facilius et potencius ualeant nos deducere in
ruinam. Ecce enim iam postquam huc uenimus nec inde discessimus,
pro certo notissimum est nobis Troyanis esse superaddita
multa subsidia, urbem eorum in defensionem ipsorum nouis
muris, uallis, et cauis parauisse in multa compositione pal[l]orum.
Facilem enim habilitatem interim habuerunt predicta omnia faciendi
et causas et materias eorum uictorie procurandi cum ipsi iam conceperint
et pro certo teneant nos aduersus eos procedendi audaciam
non habere. Et ideo quanto magis negocium hoc differtur tanto
magis nobis dampna et dede<c>ora procuramus. Puto enim
quod, si tanta olim potuissemus animositate feruere quod recta uia,
continuato remige Troyane urbis perue<n>issemus ad litora et repente
precipue, quod facilior nobis prestasset in terram descensus,
cum Troyanis improuisis descendissemus in ipsis, et nunc
nos descendere sit necesse illis prouidis et munitis. Moneo ergo, si
placet, ut statim, nauibus preparatis, mane diluculo nos accingamus
ad iter, et apparatibus bellicis institutis, cursu celeri nos ad Troye

Torna all'inizio