Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 430


11. Hoc videns populus unanimiter clamabat dicens: « Peccatum
est offendere eos quoniam sancti sunt; et sic in populo
rumor maximus habebatur. Hoc secundum miraculum videns lo
Melic, id est Potestas, ad se Fr. Iacobum vocavit et eum
suis vestimentis fecit indui et dixit:«Videte fratres, ite cum gratia
Dei, quia nullum malum paciemini vos a nobis, nam videmus
vos esse bonos homines et sanctos et fidem vestram esse
veram sanctam et bonam, sed ut vobis securius consulamus,
hanc terram exeatis quam cicius potestis quia ipse Cadik laborat
vobis auferre vitam ». Dum hoc sic diceret, complectorium
quasi erat; et tunc totus populus ydolatra omnesque alii stupefacti
exteritique dicebant: « Tot et tanta mirabilia videmus
nos ab istis, quod nescimus quid tenere debeamus et
observare ».
12. Dum sic dixissent, lo Melic accipi fecit illos tres fratres
quos ipse fecit portare ultra quoddam brachium maris, per
aliquantulum spacium ab illa terra distans, ubi burgum unum
erat et ad quod ille in cuius domo iam fuerant hospitati illos
asociavit, et sic in domo unius ydolatre sibi hospicium invenerunt
13. Dum autem sic illic manerent, perexit Cadi ad lo Melic
dicens ei: « Quid facimus! Lex Macometi destructa est nisi
aliud fiat, nam isti rabani franchi nunc ibunt predicando per
totam contratam istam et cum tot et tanta fecerunt ipsi in hac
contrata que totus populus iam vidit, omnes convertentur ad

Torna all'inizio