Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 266


Ad secundum dicendum, quod fides formata tendit in Deum ex amore; sed spes
informis non est ex amore, sed ex desiderio.
Ad tertium dicendum, quod ibi accipitur amor large pro amore imperfecto,
quod est desiderium, quod est primus motus appetitivae virtutis: desiderium
autem non sufficit ad formandum actus virtutum.
ARTICULUS 4
Utrum spes habeat certitudinem in suo actu
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non habeat certitudinem in suo actu. Certitudo enim ad
cognitionem pertinet, quia dubitationi opponitur. Sed spes non pertinet ad
cognitionem, sed ad affectionem. Ergo ad spem non pertinet certitudo.
2. Praeterea, de eo quod nunquam erit, non potest esse certitudo. Sed aliquis
habet spem de vita aeterna, quam nunquam habebit. Ergo spes non habet certitudinem.
3. Praeterea, omne quod dependet ex contingenti, non potest habere certitudinem,
nisi quando iam est. Sed hunc habere vitam aeternam, dependet ex meritis,
quae sunt ex libero arbitrio, quod est maxime contingens causa. Ergo non
potest esse certitudo de hoc quod iste habeat vitam aeternam; ergo cum spes sit
de hoc, videtur quod spes non habeat certitudinem.
4. Praeterea, non potest de eodem esse certitudo, seu securitas, et timor. Sed
homo quamdiu in hac vita est, habet timorem castum de separatione a Deo.
Ergo non potest habere certitudinem de habendo vitam aeternam.
5. Praeterea, nullus habebit vitam aeternam, nisi habeat caritatem et gratiam.
Sed nullus scit se habere gratiam et caritatem, necdum ut finaliter habeat. Ergo
non potest esse in spe certitudo de vita aeterna.
SED CONTRA, 2 Tim. 1, 12: «Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum
meum servare in illum diem». Sed hoc ad spem pertinet. Ergo spes habet
certitudinem.
Praeterea, Philosophus dicit, quod virtus est certior omni arte. Sed
spes est virtus. Ergo habet certitudinem.
Praeterea, sicut fides innititur primae veritati, ita spes summae largitati: quia
ex gratia provenit, ut in littera dicitur. Sed summa largitas non potest alicui
deficere, sicut neque prima veritas aliquem decipere. Ergo sicut fides habet certitudinem,
ita et spes.

Torna all'inizio