Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 264


AD OBIECTA
Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod quamvis Spiritus Sanctus
sit caritas et donum, tamen nomine caritatis et doni non signatur ut persona
subsistens, cuius est agere; et ideo non potest dici Christus conceptus de caritate
vel dono, si ly «de» dicat habitudinem causae efficientis: quamvis forte posset
concedi secundum quod ly «de» signat rationem faciendi.
Ad secundum dicendum, quod «de» largo modo accipitur pro «ex».
Tertium concedimus.
ARTICULUS 2
Utrum Christus, secundum quod homo,
possit dici filius Spiritus Sancti
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus, secundum quod homo, possit dici filius Spiritus
Sancti. Humanam enim naturam quam assumpsit Christus, tota per indifferentiam
Trinitas operata est. Sed homo Christus Iesus convenienter dicitur Filius
Dei patris. Ergo etiam potest dici filius Spiritus Sancti, vel totius Trinitatis.
2. Praeterea, secundum Philosophum in 15 de Anim. lib., in
generatione humana materiam ministrat mater; actio vero ex semine patris est.
Sed omnem actionem quam facit semen hominis patris in generatione humana,
facit in conceptione Christi Spiritus Sanctus, et multo efficacius. Si ergo ratione
illarum actionum dicitur unus homo pater alterius, videtur quod Spiritus
Sanctus dicitur pater Christi secundum humanam naturam.
3. Praeterea, ex hoc homo dicitur pater hominis, quia genuit eum ex matre
similem in sua natura. Sed potest dici, ut videtur, quod Spiritus Sanctus genuit
Christum ex Maria Virgine, sicut etiam dicitur in Glossa Matth. 3, quod Deus
ex Sara genuerit Filium. Cum ergo Christus et Spiritus Sanctus sint eiusdem
naturae, videtur quod Spiritus Sanctus possit dici pater Christi.
4. SED CONTRA est auctoritas Augustini in littera.
5. Praeterea, sicut supra, 1 dist., dixit Magister, ideo Filius, et non Pater aut
Spiritus Sanctus, assumpsit carnem, ne nomen Filii transiret ad aliam personam.
Sed non est minus inconveniens quod nomen Patris transeat ad aliam personam
quam nomen Filii. Ergo nomen Patris non debet transire ad personam
Spiritus Sancti, ut dicatur pater Christi.

Torna all'inizio