Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 228


7
DE SEPTIMO SVBIECTO. QVOD EST VEGETATIVA
In uegetatiua sunt principia et regulae specifice, cum quibus
plantae agunt secundum suas species, in quibus sunt. Piper enim
agit secundum suam speciem, et rosa secundum suam, et lilium
secundum suam, etc. Principia uegetatiuae condensiora sunt
quam sensitiuae principia; et sic sensitiua principia, quam imaginatiuae
principia. Et definitur sic: Vegetatiua est potentia, cui
proprie competit uegetare. Ipsa quidem sic uegetat elementata suo
modo, sicut sensitiua sensat uegetata siue elementata. Vegetatiua
transsubstantiat elementatiuam in suam speciem per modum
generationis; et ex illa uiuit, crescit et nutritur. Vegetatiua
quidem moritur, elementatiua sibi deficiente; sicut lumen moritur
in lampade, oleo deficiente.
8
DE OCTAVO SVBIECTO. QVOD EST ELEMENTATIVA
In elementatiua sunt principia et regulae specifice, cum quibus
habet multas species, ut aurum et argentum, et huiusmodi. Et
definitur sic: Elementatiua est potentia, cui proprie competit
elementare. Ipsa habet correlatiuos communes, sicut et sensitiua
et sic de suis particularibus potest dici, uidelicet de igne, aere,
aqua, terra. Quae habent suos correlatiuos, sine quibus ipsa
elementa esse non possunt; sicut et correlatiua absque elementis
non possunt esse, quae sunt ultima fundamenta ipsius elementatiuae.
Et elementatiua per ipsa habet punctos, lineas et figuras,
longum, latum et profundum, et corpus plenum, qualitates et
complexiones, duritiem, asperitatem, leuitatem, ponderositatem,
etc. Et in isto passu cognoscit intellectus, quod elementa sunt
actualiter in elementatis, tamen remisso modo. Nam aliter elementata

Torna all'inizio