| restaurato, accingeremus feliciter
 auribus nostris nova expectata desiderabiliter
 occurrerunt: quod cum Penestrinus Episcopus
 nostri honoris et nominis obtrectator,
 qui rapacem lupum sub ovina pelle tegebat,
 quod posset effugere manus nostras, patratarum
 velut suarum in nos conscius offensarum,
 frequenter species hominum, ex alterna
 rerum et commerciorum varietate contraxit
 Otho sancti Nicolai, in carcere Tuliani
 Diaconus et Cardinalis, qui diu legatus
 fuerat [in partibus transalpinis, et contra honorem
 nostrum multipliciter machinatus praelatorum
 turba, quam divinare nemo poterat,
 pro Concilio contra nos Romae celebrando,]
 ex diversis mundi provinciis congregata
 Ianuam venientes, conspiratione facta
 cum Ianuensibus nostris rebellibus, et armata
 ibidem copia galearum: cum quibus duci Romam,
 et reduci Ianuam convenerant, sub infaustis
 eorum auspiciis viam navigationis assumerent.
 Galeas autem nostras et Pisanorum,
 quas ad eorum impedimentum
 transitum, solicitudo nostra diu providerat,
 et pararat in locis et portibus, per quae
 oportebat eos necessario pertransire, obvias habuere:
 ita, quod homines regni nostri, cum victorioso
 | 
 |