morari elegerunt atque in papa Alexandro credere eiusque 
parti favere ac episcopum novum secundum archiepiscopi 
voluntatem eligere disposuerunt, quam mundum nudi circumeundo 
fame et siti perire atque obprobrium et dedecus ab 
omnibus sustinere; preponentes etiam sibi imminens ac presens 
bonum ac dubiam vitam penitus relinquentes. 
Igitur in die Iovis sancti, que fuit tunc quarto kalendas  
Aprilis de indictione prima de M°C°LXVIII° anno, iam dictus 
dominus Albertus Laudensis ecclesie prepositus communicato 
insimul consilio tam Laudensis civitatis abbatum, prepositorum, 
presbiterorum aliorumque clericorum quam etiam 
illorum, qui extra civitatem in Laudensi fuerant episcopatu, 
ad honorem Dei et beatissime virginis Marie atque beatissimi 
et preciosi confessoris sancti Bassiani, cuius sanctissimum 
corpus in ipsa eadem ecclesia iacet, — seu etiam omnium 
Laudensium tam clericorum quam laicorum — dominum 
Albertum presbiter ac tunc temporis ecclesie Ripalte
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |