octavum diem scenofegiae iam est tercius, ac per hoc ab illa festivitate
proculdubio probatur alienus. Cum igitur festivitas scenofegiae decimo
kalendarum Octobris desinat, concepcio vero sancti Iohannis eiusdem
mensis octavo contingat, liquido constat procul iam extra scenofegiae limitem
de senili complexu conceptum beatum fuisse Iohannem. Ecce quod
incaute scribendo deliqui, Deo me misericorditer ad penitenciam revocante
correxi.
Nunc itaque, dilectissimi, sanctae prudenciae vestrae studiis hoc oboedienciae
munus iniungo, immo tanquam servus atque discipulus humiliter
obsecro, quatinus et hanc epistolam ad fidem qua apud nos correcta est,
redigatis et cetera quoque nostrae dictacionis opuscula sollicite perlegentes,
si quid reperiatur absurdum, vel funditus amputare, vel elimaciori stilo
digerere festinetis. Non enim timendum est ne si manus corrigentis accedat,
scriptoris articulus decorem genuinae venustatis amittat, sed hoc
potius annitendum, ut dum stili currentis urbanitati non parcitur, sobrii
intellectus regula inviolabiliter conservetur. Cum igitur in ore duorum vel
trium testium stet omne verbum , vobis tribus quos spiritali pollere prudencia
non ignoro, hoc meditacionis studium mea vice delego, ut si quid
adhuc in illis reperitur opusculis, quod a tramite veritatis exorbitet, per vos
ad normam rectitudinis redeat, et ad plenam edicionem ac legendi auctoritatem
liber ille per examinacionis vestrae diligenciam convalescat.
117. |
|