ex operibus et non ex malorum conceptibus puniuntur?
Respondit: quia conceptus anime non nisi a Deo sciuntur. Et
dixit Amonius: tria sunt que obsunt regibus: superflua vini potacio,
musicorum frequens auditus, amor insolens mulierum; hec
enim ipsorum cogitatum offendunt. Et dixit alter: quod factum
est non fieri non potest, recte sit actum vel non, sed oblivio
ipsius est medicina. Et dixit Arsegavis: quia nescio quandoque
referre omitto, eo quod in referendo nescire, quod sciat est signum.
Et fecit Pilotocus bovem unum luteum, et in die
sacrificii immolavit eum ydolis dicens: nolo sacrificare rem
vivam, animatam, mortue rei et inanimate. Et dixit: veritas quelibet
bona est, sed laudabilior veritas est eorum qui ignorantes
se dicunt et inscios; nam quem audiveris dicere taliter scias
esse discretum, et quem audiveris dicentem se scire, esse scias
ignarum. Et dixit: si ex te ad scienciam antiquorum pervenire
non poteris, ad legendum libros eorum nitaris; et ne tunc more
cecorum incedas qui, iacinctum claudendo manibus, venustatem
non apprehendunt ipsius. Et dixit Quidaras: miror qui turpia
sermone vituperant eadem operantes, et se verbo in opere pulcro
extollunt. Et dixit Dimicrates: patiencia est inexpugnabile castrum,
festinancia vero penitudinem adducit, et fructus veritatis est
honor. Et dixit Plimos: quam modicus est sciencie immense fructus
profectus, ei qui arrongantis nature ac exuberantis
voluntatis existit, et exilis sciencia quam parum obest, natura
|
|