Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 219

Liber III


Deinde his malis omnibus liberum atque immunem esse, qui illorum incitatore atque autore sensu careat, demonstrabimus. tum eorum qui sensibus his privati sunt, quietem, simplicitatem, securiatem et commoda proferemus; incommoda, si qua inesse videbuntur, docebimus ea vel per alios sensus suppler vel per ministros ac servos evitari posse ac caecis quidem colorum, surdis vero sonorum notitiam, quae utrisque deesse videatur, neque ad capiendas voluptates neque ad res gerendas obesse. Quo loco eos neque corporis, neque animi voluptatibus carere, excepta duntaxat colorum in caecis, in surdis sonorum voluptate, multi rationibus atque exemplis demonstrabimus. Eas vero voluptates neque tanti esse faciendas, ut earum gratia tot vitiis atque sceleribus subiacere, involuique velimus et tam multis contra bonis ac virtutibus compensatas esse, ut etiamsi magnae essent, contemnendae tamen ac pro nihilo habendae videantur. A rebus vero gerendis neque caecos, neque surdos neque alio sensu debilitatos abduci, singulorum exemplis, qui in omni genere claverunt, comprobabimus; tum quae disciplinae, quae virtutes, quae artes in caecis, surdis, mutisque et esse possint et semper fuerint, ostendemus nonnullosque altioris contemplationis gratia, ne a sensibus distraherentur aut se in altissimos recessus abdidisse aut etiam sponte sibi oculos effodisse atque hae communes consolationes sunt. Proprias unicuique pro eius ingenio,

Torna all'inizio