Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 760


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 16
DIVISIO TEXTUS
Determinato de natura pure spirituali, idest angelica, et de natura pure corporali,
hic tertio multipliciter prosequitur de natura composita ex spirituali et
corporali, scilicet de homine. Dividitur ergo pars ista in partes duas: in prima
determinat de homine quantum ad primam sui institutionem; in secunda quantum
ad eius casum, 21 dist., ibi: «Videns ergo diabolus hominem per obedientiae
humilitatem posse ascendere unde ipse per superbiam corruerat, invidit
ei». Prima in duas: in prima determinat conditionis humanae principium; in
secunda ostendit hominis conditi statum, 19 dist., ibi: «Solent plura quaeri de
primi hominis statu». Prima in duas: in prima ostendit formationem hominis,
secundum quod exit a sua causa et in similitudinem eius, ut ostendatur quodammodo
esse actio univoca; in secunda determinat institutionem hominis,
secundum quod ex suis partibus constat, 17 dist., ibi: «Hic de origine animae
plura quaeri solent». Prima in tres: in prima ostendit hominem ad imaginem et
similitudinem Dei institutum; in secunda ponit horum expositionem, ibi:
«Imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur... vel creata»; in
tertia ostendit, secundum quam partem hominis, esse ad imaginem sibi conveniat,
ibi: «Factus est homo secundum animam ad imaginem et similitudinem...
totius Trinitatis». Secunda pars dividitur in tres: in prima ponit suam expositionem;
in secunda excludit alias quorumdam expositiones, ibi: «Filius vero proprie
imago patris dicitur»; in tertia supplet quoddam ad suam expositionem,
quod in aliis expositionibus tangebatur, scilicet in quo imago et similitudo differant,
ibi: «Verumtamen haec distinctio licet reprobabilis penitus non videatur...
congruentius in ipso homine imago et similitudo Dei quaerenda est».
«Factus est ergo homo secundum animam ad imaginem et similitudinem Dei».
Hic ostendit, secundum quam partem in homine sit imago assignanda: et primo
ostendit quod secundum animam; secundo ostendit quod huiusmodi indicium
etiam in corpore ostenditur, ibi: «Sed in corpore quamdam habet proprietatem
quae hoc indicat». Circa primum duo facit: primo ponit hominem esse ad imaginem
Trinitatis, non solum Patris vel Filii, ut alii dicebant, et hoc secundum animam; secundo
ostendit quomodo differenter imago secundum animam homini
et Filio Dei conveniat, ibi: «Quocirca homo et imago et ad imaginem dicitur;
Filius autem imago, non ad imaginem».

Torna all'inizio