Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 19


Arillator, qui etiam coccio appellatur, dictus videtur a voce
Graeca, quae est arthra, id est tolle, quia sequitur merces, ex
quibus quid cadens lucelli possit tollere. Lucellum deminutivum
est a lucro.
Artitus bonis instructus artibus.
Arnae caput agni caput.
Arsineum ornamentum capitis muliebris.
Artus ex Graeco appellantur, quos illi arthra dicunt: sive
artus dicti, quod membra membris artentur.
Arquites arcu proeliantes, qui nunc dicuntur sagittarii.
Arbilla arvina, id est pinguedo corporis.
Artifices dicti, quod scientiam suam per artus exercent,
sive quod apte opera inter se artent, qua ex causa etiam et artes
sunt appellatae.
Arytaenam sive art<a>enam vas ab hauriendo sic appellabant.
Amsegetes dicuntur, quorum ager viam tangit.
Amites perticae aucupales.
Ampendices dicebantur ab antiquis, quod circumpenderent,
quos nunc appendices appellamus.
Ablegmina partes extorum, quae dis immolabant.
Ambulacra ambulationes.
Amian genus piscis.
Ameria urbs in Umbria ab Amiro sic appellata.
Adsipere et praesipere dicebant antiqui [a sapiendo], sicut
nos quoque modo dicimus ab aequo iniquum, ab quaerendo
inquirere.

Torna all'inizio