quo possent armis gentem superare superbam
amissamque Helenam lugenti afferre marito,
cauta Thetis natum Liconidi adduxit Achillem
virgineumque tulit vultum formamque virilem
lusit et extensa clausit genitalia veste.
Tunc ait: « O regum Liconides norma ducumque,
rex equi cultor, rex prudentissime terris,
cui pater omnipotens summam concessit honesti
totque dedit natas sub virginitate pudicas,
hanc, tibi si libeat, crudelia saepe minantem
proelia et in gestus tendentem saepe viriles,
addo tuis, Liconide, atque unam tempore parvo
committo donec rediens ego pauca revisam,
quae regnis illata meis mea sceptra requirunt.
Quae peto, redde, precor, timide da munera matri
virgineoque iube tecum hanc consurgere coetu ».
Dixit et incluse iunxit sua labia linguae.
Tunc senior Thetidi rex hac est voce loqutus:
« O Thetis, antiquo veniens a sanguine regum,
cui decus omne fuit, rerum cui gloria cessit,
non labor est longus mecum impetrare quod optas
et tua vota sequi, quamvis orbata marito
nuper ab extincto, sua stat reverentia mecum.
Gratulor atque iterum laribus succedere nostris
|
20
25
30
35
|