Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 712


SED CONTRA est quod dicit Augustinus lib. 5, cap. 6 de Civit. Dei: «Non usquequaque
absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam
sidereos pervenire». Dionysius etiam dicit in 4 cap. De divin. Nomin. de radio
solari tractans: «Generationem visibilium corporum confert, et ad vitam ipsam
movet, et auget et nutrit et perficit». Hoc etiam ipse sensus ostendit, praecipue
quantum ad effectum solis et lunae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem fuit multiplex error.
Quidam enim antiqui naturales non intelligentes aliquam substantiam praeter
corpora esse, ea quae sunt nobilissima in corporibus, posuerunt esse nobilissima
in entibus: unde etiam scientiam naturalem, primam scientiarum dicebant,
ut in 4 Metaph. dicitur; et propter hoc corpora caelestia deos appellabant,
credentes etiam ea esse animata, quia ipsam animam corpus esse dicebant,
ut in 1 de Anima patet: et ideo sequebatur corpora caelestia habere primam
influentiam in inferiora corpora ex se et non ab alio: et haec fuit causa
inducens idolatriam. Sed haec positio ostenditur erronea, non tantum per
Scripturas sanctas, sed etiam per rationes philosophorum, qui substantias intellectuales
primas esse probaverunt; quarum unam esse primam omnium causam
ostendunt, scilicet Deum.
Alia positio est quorumdam philosophorum, qui quidem concedunt nobiscum,
corpora caelestia non esse primas causas inferiorum; sed ipsa esse ab alio
habere et virtutem agendi: dicunt tamen, quod esse corporum inferiorum procedit
a Deo mediantibus corporibus caelestibus: unde et materiam elementorum
Avicenna dicit a substantia caeli causari:
et hoc ut ostendat omnia a Deo secundum ordinem processisse, scilicet animas
mediantibus intelligentiis, et corporalia mediantibus spiritualibus, et corruptibilia
mediantibus incorruptibilibus. Sed haec positio erronea est et contra
fidem, quae ponit Deum solum materiae et omnium rerum creatorem esse, ut
supra dictum est.
Aliorum positio est, quod omnino nullum effectum in corporibus habent. Sed
hoc omnino est contra sensum et contra sanctorum auctoritates.
Et ideo aliter dicendum est, quod secundum Avicennam,
duplex est agens; scilicet agens divinum, quod est dans esse; et agens naturale,
quod est transmutans. Dico ergo, quod primus modus actionis soli Deo convenit;
sed secundus modus etiam aliis convenire potest: et per modum istum
dicendum est, corpora caelestia causare generationem et corruptionem in inferioribus,

Torna all'inizio