Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 548


Haec temptatio quibusdam videtur abiectio,
Non est ita, sed factoris est vera dilectio
Atque his, qui perseverant, fidei perfectio.

Nam uterque adornatus fuit torque aurea
Et de parvo cruciatu venerunt ad gaudia.
Ecce signum, quod flagella non fuerunt hodia.

Sertum namque ponebatur in regum capitibus,
Torques aurea in collo secundis principibus,
Qui sedebant secus reges ordinatis vicibus.

Clemens deus regem nostrum temptavit laboribus;
Rex ut aurum coloratus exit a caloribus
Ideoque iam est scriptus cum imperatoribus.

Vadit deus ante eum complanando singula.
Eius ira sunt rebelles complures in vincula;
Lex iubet, ut resistentes ferri stringat cingula.

Clarum est, quod eum amat rector dominantium.
Ante Romam confert ei regna circumstantium,
Africam Siciliamque, par Romę Bizancium.

Basileus misit ei multa sanctuaria,
Quę in templis seu bellis sat sunt necessaria –
Nulla dona super terram his habentur paria:

Torna all'inizio