cum maxime sit paratus, prout audisse gaudemus, se in omnibus et per
omnia vestris mandatis et beneplacitis applicare. Ita ut, si forte apud vos
de aliqua sit culpa notabilis, velit adeo illam redimere, per devotionis fervorem
et fidelitatis auxilium expurgare, quod eum digne reputare possitis
de vestrorum numero devotorum. Preces autem nostras sic adimpleat
vestra sinceritas, ut, devoto nostro B., nepote predicti …, gaudente fructum
sibi desiderabilem de huius provenisse precibus, nos vobis exinde speciales
gratias reseramus.
Fratri frater salutem.
Rogasti me nuper attente pro Riccardo de Calabria, presentium portitore,
ut in agendis suis, que non expressisti fortassis ex causa favorabili,
recommendatum haberem. Sed scire te volo quod non decuit multipliciter
statum meum petitionibus eius annuere, sicut vel ex ipsius ore vel ex
Iohannis Maguntini affinis mei relatione poteris edoceri. Unde cum considerasse
debueris et animadvertere debeas, cum rogaris et rogas, quod deceat, quod
liceat, quod ne expediat, valde miror quod sic indeferenter
pro quolibet preces effundis, cum nichil horum petitionis eiusdem Riccardi
comitaretur instantiam indiscretam, nec illorum aliquid iustificaret
etiam preces tuas. Laudo igitur ut serpentine prudentie vacans non semper
asinine simplicitati sis deditus vel bovine ruditati subiectus, et quia mala
sunt tempora, sicut vides, cum quasi totus orbis gladio feriatur, in actibus
tuis cautelam habeas et in verbis. Sententiarum namque fulmina, excommunicationis,
|
|