Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

1,3

vv. 1443-1704


Sic redit. Ut primum Lucanam venit in urbem,
Occurrunt laetis vocibus et modulis.
Suscipitur cum laetitia plausuque doloris,
Sicut ab exilio redditus aut tumulo.
Ille brevi solatus eos et gratificatus
Festinat summum visere pontificem.
Hic sese in medio cleri populique senatu
Arguit et baculum ponit et officium.
Sed visis adeo sacris racionibus atque
Praecepto Domini cum praece Gregorii
Sumit item baculum plorans et pontificatum
Et Lucam remeat, quam regit et recreat.
Tum vero tanquam caeli de flumine potus
Omnia longe aliter et facit et loquitur.
Praedicat instanter nec iam velut ipse, sed alter
Martinus gemino fungitur officio;
Et sic pontificis opus exibet, ut tamen esse
Hoc magis incipiat monachus et studeat.
Inter utrumque tamen sic se regit et moderatur,
Ut non offendat quemlibet his vicibus.
In populi cura velut in stacione fidelis
Contra latrantes pervigilanter agit;
Et longe lateque suos percurrere fines
Non cessat, ne quid de grege dispereat.
Per se perque suos consortes atque ministros
Multiplicat Domini bina talenta sui,
Quos modo privatim, modo caetu conciliato
Informat sese pascere, deinde gregem.
«Clerus», ait, «fratres, si Grecum discuciamus
Eloquium, sors est; ergo videre decet
Huius vim vocis subtiliter et racionem.
Quando dividimus sorte, quod accipimus,
Et conservandum semel est et multiplicandum,
Nec licet eligere vel data reicere.
Ergo sortiti Dominum Dominumque secuti
Oderimus censum, qui fugit, et vicium.
Porcio nostra Deus; cur ergo sollicitamur?
Quid satis est, cui non sufficit ipse Deus?
De vestimento, de potu deque ciborum
Cura gentilis sollicitetur homo.
Qui Christum sequitur, non curis afficiatur,
Non metuat frigus despiciatque famem.
Sed nos precipue, quos sacra altaria pascunt,
Non decet augendae curam adibere rei.
Sic legitis, sic et canones sancire videntur,
Sic evangelicus sermo et apostolicus,
Ut, quicumque Deo pure servire laborat,
De nostro studio discat et eloquio
Spernere labentis curas et gaudia quaestus
Et desiderio iam super astra gradi.
Quid prodest homini numerosa peccunia? Quare
Claudimus ad vitam viscera perpetuam?
Quis credet nobis, cum viderit haec facientes,
Et non nos potius hoderit et fugiet?
Inde rogo, iam sufficiat tam turpis abusus,
Et memores vitae simus apostolicae.
Sufficiat nobis potus, cibus et tegumentum;
Absit avariciae quaestus et atra fames.
Vivamus pariter, vivamus religiose,
Non nos confundat posteritatis amor;
Non generis nos decipiat, non cura nepotum:
Quisquis eget, nobis sit pater atque nepos.
Illos curemus alere et vestire parentes,
Propter quos matrem Christus habere negat.
Hoc studium sequitur tanquam propagine ducta
Virtutum numerus et speciosa seges,
Sicut habere solet pestis contraria fructum
Ex omni labe criminis innumerum.
Haec passim dum sepe docet, conducit in unum
Plures atque simul sic habitare facit,
Ut, quod ab altari venit officioque sacrato,
In rem comunem confluat atque domum.
Multi turbantur, quibus est aliena voluntas,
Et necdum veteri purificata malo,
Quorum quamplures mulieribus associati
Insudant viciis et scelerum studiis.
Et quia iam turbo movet omnia sediciosus,
Non metuunt sancti spernere iussa viri.
Ille tamen pugnat et eo maiora minatur,
Quo magis et Satanam cernit obesse sibi.
Alloquitur fratres de culmine pontificali,
Ut vivant, sicut regula sacra iubet,
Et modo blanditur, modo se quoque pollicitatur
Consortem studio participare pio.
Nunc, nisi conveniant simul et simul omnia fiant,
Paenas a summo patre minatur eis.
Audierat papam sic praecepisse Leonem
Et plures doctos egregiosque viros
Et per scripturam legem firmasse perhennem,
Ut vel sic faciant vel sacra non adeant.
Audierat, sed non satis est audisse, superbus
Et reprobus resilit et manifesta negat.
Vir quoque discretus et quod racione videtur
Subnixum trepidat, dum sine teste probat.
Ut vero legit preceptum et condicionem
Et iam iam chaos triste patere videt,
Si taceat, si disimulet, si denique parcat,
Post dulces monitus mellifluasque praeces,
Cum iam nulla subest curacio blanda dolorum,
Ne pereant, medicum vulnus ab ygne petit
Et maerens fratres synodum vocat ad generalem
Et sic concilio se levat in medio.
Obsistunt plures numero, sed garrulitatem
Spiritus obsistit, qui docet et loquitur:
«Si moveam litem pro rebus inanibus», inquit,
«Si pro diviciis, insipienter agam.
Convenio fratres de vita, de pietate
Et iam praemonui convenienter eos.
Dixi privatim, dixi comuniter illis,
Ut iam iam vivant insimul et iaceant.
Clericus a clero si dici iure videtur,
Hic bene sortitur, qui Dominum sequitur.
Hoc genus acephalum, sicut sapienter habemus,
In nullo prorsus ordine stare potest.
Si laicos dicas, cleri sacra signa resistunt;
Si clerum, luxus et vaga vita negat;
Si geminas, Ianum facies monstrumque biforme,
Quas formas ideo fabula prisca tulit.
Aut igitur vivant ad nominis huius honorem,
Aut nomen ponant et sacra signa sinant.
Sic egi, sic admonui, fecine decenter?
Feci sincere? Si placet, accipite
Et munite meam vestra racione loquelam
Hoc in conventu; sin secus, arguite.
Non sum tam durus nec tantae simplicitatis,
Ut, si iusseritis ponere, non taceam.
At si Ieronimum mecum sentire videtis
Atque Augustinus praecipit istud idem,
Obsecro consensum vestrum vestrumque favorem,
Ad quod Alexander et Leo nonus agit.
Quod nisi sancxissent tanto terrore minarum,
Ut se corrigerent aut anathema forent,
Quamvis iniuste, quamvis inconvenienter,
Ad tempus poteram dissimulare suum.
Nunc autem videat prudencia vestra manusque
Et mihi consilium prestet et auxilium.
Vivere non possum cum talibus, ire negatis,
Et semel expertum non tulit iste locus;
Ut redii, quia non tenui divorcia lata
Atque per angustum sum meditatus iter,
Horrescunt, mordent, conspirant, insidiantur
Perniciemque mihi voce manuque parant.
Si docui, quod non volui pro comoditate
Istiusofficii vel prius arripere,
Peccavi, quin et super haec maiora spopondi,
Ut vel promissis muneribus caperem.
Haec quoque, sed vereor presentem magnificare,
Qualem se exibuit, ipsa referre potest.
Quam circunspectam, quam dulcem quamque benignam
Ipsis et patribus pignoribusque sacris!
Nunc, ubi non potui per me satis ipse monere,
Ad vos deduxi, ne videar premere».
Hic aliquis contra: «Res est ita, iamque negare
Nolumus et probro per loca multa sumus.
Sed quid? Apostolicas leges patrumque piorum
Novimus et norunt, qui tamen haec faciunt.
Novit Alexander, sed discretissimus ille
Sustinuit morem temporis atque modum.
Hic quoque fecisset, sed sicut monachus esse
A puero voluit et fore proposuit,
Nos et consimiles exoptat habere sodales,
Quaque potest, rugam non sinit et maculam.
Laudamus studium, complectimur utilitatem
Et grates agimus et fieri cupimus.
Quis, nisi desipiat, non optet et optimus esse
Atque inpollutam semper habere domum?
Sed modus est cuicumque suus: non omnibus una
Gratia divisim dat sua dona Deus.
Et Paulus similes fieri desiderat omnes,
Non tamen et cogit aut anathema facit;
Sed quasi Iudeus Iudeis esse laborat
Et, sicut memorat, omnibus omnis erat.
Inde maritalem prudenter tractat honorem
Et de virginibus consilium tribuit.
Consilium quare? Quia de virgine virgo
Et sine labe fuit, non tamen hoc statuit.
Quid? Ieiunantem non arguit et vehementer
Increpat, ut fratrem non gravet atque premat,
Si vel manducet vel manducanda refutet,
Et manducanti congrua iussa facit.
Sic Christus, sic discipuli pacienter agendo
Orbem terrarum restituere Deo.
At nunc continuo compellimur omnia niti
Et mox ad sumum corda levare gradum.
Nunc ubi quamque viam semel arripit ire magister,
Compellit simili quosque subire gradu,
Et nisi mox fuerit, sicut preceperit, actum,
Subsequitur duri virga magisterii.
Opponunt voces et Greca enigmata nobis
Et vim verborum precipitanter agunt:
Clericus a clero, clerus sors esse notatur,
Sic eat et Grecum nomen habere iuvat.
Iam Grecos mores habeamus et omnia Greca;
Greca fides Grecam debet habere viam.
Si Grece premimur, licet ergo refellere Grece
Et de consimili castra iuvare loco.
Si Grece facimus, videant, qua nos racione
Accusent Grecas discaciendo notas.
Greci non nubunt? Greci non luxuriantur?
Greci non vendunt atque patenter emunt?
Et, quod deterius, quin ymo licencius, illos,
Qui cupiant caste vivere, corripiunt;
Et iuxta Paulum melius sibi nubere censent
Quam crebros estus illicitosque pati.
Quod vero magico cum Symone vulgo notamur,
Nos sacra nequaquam vendimus aut emimus.
Castra, domos, villas, et quae sunt talia, vendi
Quid vetat aut rursus, cum petit usus, emi?
Quid Symon voluit, nisi donum spirituale,
Ut tradendo fidem venderet illut idem?
Hoc quicumque facit, reus est et symonialis
Et nichil ad sortem pertinet ille Petri.
Sed nunquit Petrus censum non accipiebat,
Cum necdum Seret propria cuique domus?
Cur ergo Saphiram percussit, cur Ananiam,
Si prorsus quicquam noluit accipere?
Sic Greci sapiunt, qui nobis obiciuntur,
Sic etiam nostro quilibet ex Lacio.
Set lex est posita, legem mutare nequimus,
Quam Leo Romanus sancxit apostolicus.
Si Leo formavit legem vel quilibet et nos
Constrixit, solitum ne graderemur iter,
Fecit, quod voluit. Sed numquid Tuscia nostra
Non habet istius ordinis officium?
An vero non sunt istis in finibus urbes,
Quae Domino vivant et sua cepta colant?
Sufficiat nobis ratio, quae sufficit illis;
Sufficit una fides, sufficit una salus.
Cur ergo non sufficiat via publica nobis?
Cur nos non teneat regula, quae reliquos?
Numquid pontifices non sunt in sedibus istis,
Qui sane doceant et proibere queant?
Denique, si tamen hoc liceat sine crimine dici:
Qui nos opprimitis, cur ita non facitis?
Hic quoque, qui format leges et iudicat omnem
Errorem, quare non prior ipse facit?
Cur ergo Christi mutantur traditiones?
Quis Leo tam fortis, et tamen ipse Leo
An non dormivit sicut leo? Quaeso videte,
Pontifices, et tu, maxime pontificum,
Ne vobis Christus haec debeat improperare,
Dum vultis supra, quam satis est, sapere.
Porro, quod arguimur feraliter insidiari,
Non opus est nobis insidias facere;
Sed cum vexamur et per loca tanta vocamur,
Non est mirandum, si timeamus eum.
Si timet insidias, et nos manifesta timemus,
Quos velut in laqueo detinet atque lacu,
Et circumducit, fures vocat insidiarum,
Arguit, et quod agit aut timet, improperat.
Mitius ergo gerat sese, patientius instet
Et vel Martinum cogitet et videat,
Qui Bricium sese non convenienter agentem
Sustinuit patiens et sapienter agens,
Dum caput ignitis carbonibus ureret atque
Frigus ab extincto pectore reiceret
Invictus victorque mali bonitate furorem
Frangens pacificis moribus et monitis.
Ipsum porro suum se conferat ad Benedictum
Nec vas confringat, dum terit atque fricat.
Non ad iudicium, non pertrahat ad comitissas,
Aut fors inveniet, quos foris esse iubet».



1445




1450




1455




1460




1465




1470




1475




1480




1485




1490




1495




1500




1505




1510




1515




1520




1525




1530




1535




1540




1545




1550




1555




1560




1565




1570




1575




1580




1585




1590




1595




1600




1605




1610




1615




1620




1625




1630




1635




1640




1645




1650




1655




1660




1665




1670




1675




1680




1685




1690




1695




1700



Torna all'inizio