: Aurea gemma oxonensis

Pag 62


"solis nobis nati sumus", sed toti mundo natura
nos peperit, educavit et docuit. Verum
quia ab hominibus nostrorum temporum spernuntur
aspera et spinosa dictamina et non amplectuntur
diffusa, sed brevia, quedam pro capacitate
ingenii sub brevitate perstrinximus
et compendiosa traditione sociis nostris tradere
dignum duximus, quod - licet emulorum mordeatur
invidia - sapientium tamen iudicabit dignum
censura, quod caritas amicis petentibus, communibus
etiam utilitatibus preparabat
brevitas et utilitas commendabat.
Oro itaque et moneo vos, socii, desidiam
ponite, lasciviam fugite, vanas et ineptas
fabulas devitate, studium adhibete, sollerti

Torna all'inizio