Solutio
Respondeo dicendum, quod dilectio Dei est causa et ratio dilectionis proximi;
unde dilectio Dei includitur virtute in dilectione proximi sicut causa in effectu,
et dilectio proximi includitur in dilectione Dei sicut effectus in causa potestate.
Nihilominus tamen alius est motus dilectionis qui terminatur in proximum et
qui sistit in Deo, sicut alius actus est quo considerantur principia et conclusiones,
quamvis praedicto modo mutuo se includant. Comparando ergo hos duos
motus ex duabus partibus, ut supra dictum est, invenimus dilectionem Dei
potiorem quam dilectionem proximi, scilicet et quantum ad obiectum, quod est
competentius dilectioni, et quantum ad voluntatem, quae intensius et promptius
afficitur in Deum quam in proximum; et ideo motus dilectionis in Deum est
melior et magis meritorius quam motus dilectionis in proximum, nisi dilectio
proximi procedat ex maiore dilectione Dei, quam sit dilectio quae fertur in
Deum immediate in aliquo actu: quod quidem aliquando contingit, sed non
semper: quia minima dilectio caritatis in Deum sufficit ut extendat affectum in
proximum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa quae sunt pure naturalia, non sunt meritoria;
sed illa quae procedunt ex natura perfecta caritate et gratia, sunt meritoria,
nec natura rationem meriti diminuit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod supposito quod actus activae vitae sit magis
meritorius quam actus contemplativae, quod forte non est verum, ut infra,
dist. 35, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 2, dicetur, non oportet quod dilectio
proximi sit magis meritoria quam dilectio Dei: quia dilectio Dei est principium
eorum quae ad utramque vitam pertinent, ut dictum est. Vel aliter dicendum,
quod dilectio Dei et proximi, quantum ad actum interiorem, pertinet ad vitam
contemplativam; unde Gregorius dicit super Ezech. quod contemplativa
vita insistit dilectioni Dei et proximi; sed quantum ad actus exteriores utraque
ad vitam activam pertinet; quamvis huiusmodi actus in proximos extendatur,
quia Deus operum nostrorum non eget.
Ad tertium dicendum, quod dilectio inimici non erat magis meritoria nisi
inquantum procedebat ex fortiori virtute; quae fortitudo attendebatur secundum
quod voluntas intensius Deo adhaerebat; unde non sequitur quod dilectio
proximi sit magis meritoria, nisi magis etiam Deus diligeretur.
Ad quartum dicendum, quod dilectio proximi praesupponit dilectionem Dei,
non sicut perfectius minus perfectum, sicut erat in aliis gradibus, sed sicut
effectus causam; et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod ille conatus voluntatis non est nisi ex hoc quod
vehementius ad Deum afficitur, ut dictum est prius: quia nullus conatur ad aliquid,
nisi secundum desiderium finis.
|
|