Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

390


pauperibus et simplicibus in Tuscia fuit inventa et per totam Ytaliam
difusa et tam a pueris quam a magnis, tam a nobilibus
quam ab ignobilibus observata. ibant igitur in societate bini et
bini se verberantes, precedentibus religiosis et clericis cum crucibus
et vexillis. multi quoque, qui homicidia commiserant,
cum gladijs denudatis ad hostes ibant et in eorum manibus gladios
nudos inponebant, ut de ipsis vindictam acciperent sicut vellent.
sed illi gladios in terram proiciebant et se inimicorum pedibus
prosternebant, flentibus et lacrimantibus cunctis qui adherebant
pro devocione et cordis exultatione. aliqui quoque verberabant
se cum corrigijs ad hoc factis, aliqui cum spinis, aliqui
cum manicis ferreis. et quod fuit mirabile, quamvis ipsa talis
verberacio in media yeme fieret et homines, nudi a cingulo supra,
a mane usque ad horam terciam pergerent, non est tamen
inventum quod aliquis frigori fuerit affectus. sed, si prima
[die] se allacriter verberaverat, sequenti die se allacrius et
fortius verberabat. nec mirum si frigus exterius non sentiebant,
quia vehemens ardor amoris, qui intus ardebat in mente, omne
frigus exterius arcebat a corpore. huius etiam archiepiscopi
tempore, anno Domini .M.CCLXIIII., stella commeta splendens
apparuit trahens post se caudam maximam et ignitam,
surgens a plaga aquilonari et [pergens] ad plagam orientalem.
incepit autem apparere prima die mensis augusti et per quadraginta
fere dies continue surgens apparuit. istam cometam

Torna all'inizio