Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 120


cum Felicis tamen venia: cur donationem Constantini
magno ore iactatis frequenterque vos ultores erepti
imperii quibusdam regibus principibusque minamini?
Et confessionem quandam servitutis a Cesare, dum
coronandus est, et a nonnullis aliis principibus extorquetis?
(veluti ab rege Neapolitano atque Sicilie), id
quod nunquam aliquis veterum Romanorum pontificum
fecit, non Damasus apud Theodosium, non Syricius
apud Arehadium, non Anastasius apud Honorium,
non Ioannes apud Iustinianum, non alii apud
alios, sanctissimi pape apud optimos Cesares, sed semper
illorum Romam Italiamque cum provinciis, quas
nominavi, fuisse professi sunt. Eoque nomismata aurea,
ut de aliis monumentis sileam templisque urbis
Romane, circunferuntur non Grecis, sed Latinis litteris
inscripta Constantini iam christiani et deinceps
cunctorum ferme imperatorum, quorum multa penes
me sunt, cum hac plerunque subscriptione supter imaginem
crucis: CONCORDIA ORBIS. Qualia infinita reperirentur
summorum pontificum, si unquam Rome imperassetis,
que nulla reperiuntur, neque aurea neque
argentea, neque ab aliquo visa memorautur, et tamen
necesse erat ilio tempore proprium habere nomisma,
quisquis imperium Rome teneret, saltem sub imagine
Salvatoris aut Petri. 33 Proh imperitiam hominum!
Non cernitis, si donatio Constantini vera est, Cesari
(de Latino loquor) nihil relinqui? En qualis imperator,
qualis rex Romanus erit, cuius regnum si quis habeat
nec aliud habeat, omnino nil habeat? Quod si itaque

Torna all'inizio