Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 441


Spondere putatur dictum, quod sponte sua, id est voluntate,
promittatur.
Salentini a salo sunt appellati.
Saeculares ludi apud Romanos post centum annos fiebant,
quia saeculum centum annos extendi existimabant.
Scutilum tenue et macrum, et in quo tantum exilis pellicula
cernitur.
Squalidum incultum et sordidum, quod proxime similitudinem
habeat squamae piscium, sic appellatum.

Torna all'inizio