VII 12
Pro caro nostro magistro Iordano de .. precum nostrarum primitias paternitati vestre porrigimus per ..,
latorem presentium, exprimendas, in quibus desideramus tanto efficacius exaudiri, quanto ille,
pro quo rogamus, maiori iuvatur prerogativa virtutum.
VII 13
Magistrum Iacobum, latorem presentium, carum nostrum vestre gratie commendamus rogantes, ut
apud amicum rogantis affectum sentiat in effectu, presertim, cum gratia in arte medicine data ei a
Domino ipsum vobis reddere valeat gratiosum. Inveniat ergo, si placet, in oculis vestris, quod ab
intercessore speratur et arti debetur.
VII 14
Si prosperamini, prosperor; gaudeo, si gaudetis. Unde, si placet, de continentia vestra frequenti
rescripto satisfacite desiderio diligentis, ut vestris successibus me coaptem. Ad hec, quia non dubito
illis, de quorum manu in scolis multa bona suscepi, vos constituere debitores, petitione satis favorabili
postulo, quatenus domino .., canonico .. ecclesie, que me quandoque vestivit et pavit, translato
in vos retributionis debito pro me satisfacere dignemini, sicut placet.
VII 15
Occupatas cesaris aures gravare non audeo multiplicitate verborum, affluentis affectionis desiderium
paucis includens, ut favorabilior affluat liberalitas auditoris. Hinc est, quod quanta licet, decet et
expedit, petitionis instantia supplico, quatenus nepotes venerabilis patris domini G., tituli sancti
Marci presbyteri cardinalis, de potenti clementia et clementi potentia reddere dignemini libertati,
|
|