Guido Faba: Ars dictaminis

299


VIII.
Generalis doctrina omnium salutationum.
Distingue igitur, o lector, ad generalem doctrinam omnium
salutationum habendam, quod, si scribit par pari, persona
recipientis premittitur. Exemplum: «Venerabili in Christo
fratri A. Dei gratia episcopo Ostiensi B. eadem gratia episcopus
albanensis in Domino salutem»; et sic de ceteris. Si
maior minori, sive minor maiori, maior persona prefertur:
verbi gratia cum prelati, rectores vel domini suis subditis
scribunt, vel alii maiores suis minoribus et e converso, in
ordine tam ecclesiastico, quam etiam seculari. Item quidam
dicere voluerunt quod, cum minor scribit suo maiori semper
debet causa subiectionis salutatio reticeri; quod non est verum,
nisi ille cui scribitur sit summe maior, ut si episcopus aliquis
scribat domino pape. Si vero sit mediocriter maior, ut si episcopus
scribat suo metropolitano, recte salutatio poni potest.
Sed inspecta mera veritate papam et imperatorem posset quilibet
salutare, nisi usus solummodo repugnaret, qui est in
talibus imitandus. Item cum maior scribit mediocriter minori,
et minor est subditus, maioris persona premititur, ut episcopus
canonicis vel aliis clericis suis. Ideo autem dixi «mediocriter
minori», quia si sit multo minor vel vilis persona,
ut puta qualis persona canonicus, capellanus, aliquis sindicus
vel clericus modici loci vel quasi inlitterata persona, semper
maior preponetur, licet talis minor non sit de iurisdictione sua:
et idem in laicis. Quod si mediocris persona minori scripserit,
servatur arbitrio dictatoris quam velit premittere aut
postponere in ordine salutandi, ut si notarius scribat alicui
scriptori. Item si manifesti sibi scripserint inimici, semper
mittentis persona premittitur, et ubi salutatio ponitur, dicas
«pro salute merorem» ut inferius apparebit in salutationibus
adnotatis. Propterea dixi «manifesti», quia si occulti fuerint
inimici, se ad invicem salutabunt.

Torna all'inizio