Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 5


dumtaxat iuxta humanae possibilitatis efficientiam disputationibus
obuiare. Si qua uero bene in his prolata habentur,
nostris persistunt adsertionibus roborata, praeter illa nimirum,
quae aut nullius esse momenti, aut ad hanc rem conuenientius
pertinere non uidentur et idcirco nostro se refutabant facillime stilo
suscipienda.
Denique etsi non praetiosis, quia non mundis a sorde peccati
manibus, de sacris tamen pretiosa scripturarum thesauris trium
horum oblata librorum munuscula ante praesepe domini mei pleno
supplicique offerre corde optime iudicaui iuxta illud quod domini
lege cauetur: Non apparebis ter in anno uacuus in conspectu domini
dei tui.
Ideoque indignum duxi ter in hoc anno, qui totum praesentis
uitae typice tempus designat, uacuus in conspectu domini mei
apparere. In hoc utique, ut planius dicam, conscientiae meae anno,
qui per quattuor cardinales uirtutes, id est prudentiam, temperantiam,
fortitudinem et iustitiam, quasi per quattuor redeuntia in sese
reuolui tempora supputatur. Quique per quinque exteriores corporis
sensus, qui in se ducti denarii numeri summam concludunt,
quibus additis duobus, hoc est animae carnisque substantia, efficiuntur
simul duodecimus, tamquam per duodecim mensium differentias
lunares uicissim saepius rediuiuos explicat cursus. His etiam
adiciuntur tres naturalium morum principales effectus, cordis,
animae, mentis, ut est illud: ex toto corde tuo, ex tota anima tua
et ex tota mente tua.
Per quos centenarius ter ductus tercentenarii
numeri figuram depingit. Quibus nimirum connectuntur sex morales
aetatum distinctiones, id est infantia, pueritia, et cetera, qui
sexies per decem multiplicati sexagenarii numeri summam deformant.
His namque inseruntur diuersarum rationabilium cogitationum
distinctae morum per gradus singulos qualitates, ueluti sunt
spes, fides, caritas et his similia. Quae quasi multorum dierum
calculatius quantitas numeri multiplicata, ueluti in trecentorum
sexaginta et sex dierum anni nostri altitudo consurgit. Huic forsitan
profectionis anni coronae psalmista deum commemorat benedixisse
atque benedicere dicens: Benedices coronae anni benignitatis tuae.
Corona quippe anni est perfectio consummatae iustitiae. Quae
quidem perfectionis corona non uolentis nec currentis sed benignitatis

Torna all'inizio