Remigius Florentinus (Remigius Girolami): Sermones de pace

Pag 193


est pax et sine qua congregatio non potest bene esse nec bene vivere;
propter quod Salvator noster frequenter dixit congregationi apostolorum
"Pax vobis", et docuit habere, Mt . 10[,12] et Lc . 10[,5] "Pax huic
domui".
Hanc autem pacem in congregatione causant multa. Et primo quidem
et principaliter, per modum perficientis, mutua dilectio, sicut artifex facit
domum et sicut ignis calefacit, iuxta illud Ps . [118,165] "Pax multa
diligentibus". Secundo per modum conservantis - sicut dieta facit sanum
- patientia in adversis, iuxta illud Ysa . 38[,17] "Ecce in pace
amaritudo mea amarissima"; impatiens enim ad quodlibet verbum et
factum non potest habere pacem. Tertio per modum sustentantis - sicut
fundamentum facit edificium firmum - humilitas, de qua dicit Augustinus
"Cogitans magnam fabricam erigere celsitudinis, de fundamento cogita
humilitatis"; unde in Ps . [121,7] "Fiat pax in virtute tua" idest in
humilitate, que est propria virtus Christi, iuxta illud Mt . 11 [,29] "Discite
a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris". Superbus enim et ambitiosus non potest habere pacem, iuxta
illud Prov . 13[,10] "Inter superbos semper sunt iurgia"; et Bernardus:
"O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torques et omnibus places!".
Quarto per modum dirigentis - sicut dux exercitus facit victoriam
- discretio seu prudentia, maxime in prelato; unde Mr . 9[,49]
"Habete in vobis sal et pacem habete inter vos", et Lc . 1[,79] "Illuminare
etc. ad dirigendos pedes nostros in viam pacis". Qui enim non
discernit inter personam et personam, inter locum et locum, tempus et
tempus, modum et modum, causam et causam, non potest habere pacem.
Quinto iustitia per modum removentis prohibens, sicut divellens columpnam
facit moveri lapidem deorsum, iuxta illud Ysa . 32[,17] "Erit
opus iustitie pax". Iniurie enim non permictunt haberi pacem. Sexto per
modum subtrahentis materiam litigii - sicut excecatio et fuga facit continentem
vel sicut subtractio lignorum extinguit ignem - studium et
solitudo, iuxta illud Ps . [54,7] "Quis debit michi pennas" etc. Qui
enim est in turba oportet quod turbetur, ioxta illud Io . 17[ = 16,33]
"In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem", et Lc . 10[,41]
"Martha etc., et turbaris" etc.
VIII
Vel dic: Scriptum est Mr . 5[,34] quod dixit Iesus ad mulierem
sanguifluam duodecim annis Vade in pace et esto sana a plaga tua . Ubi
innuitur quod ita se habet pax ad corpus methaforicum civitatis vel
cuiuscumque sotietatis seu congregationis sicut se habet sanitas corporalis
ad corpus phisicum.
Et dicamus quod primo et principaliter facit pacem discretus rector
ad modum sapientis medici, iuxta illud Ysa . 9[,6] "Princeps pacis".
Secundo obedientia subditorum ad modum obedientium infirmorum,
sine qua non valeret quantacumque prudentia regentis vel medicantis;

Torna all'inizio