Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 992


Quaestiuncula II
1. Ulterius quaeritur de alia divisione quae est per obiecta. VIDETUR enim quod
sit insufficiens. Quia in illum peccans peccare dicitur quem ex suo peccato laedit.
Sed Deum peccando laedere non possumus, ut dicitur Iob 35, 6: «Si peccaveris,
quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies
contra illum?». Ergo dicitur inconvenienter aliquis in Deum peccare.
2. Praeterea, illud quod est ratio diligendi, non potest odio haberi. Sed homo
est ratio diligendi respectu sui ipsius: quia nihil homo diligit, nisi inquantum
est bonum sibi. Ergo nullus seipsum habere odio potest. Sed in illum peccamus
quem odio habemus. Ergo nullus in seipsum peccat.
3. Praeterea, peccatum caritati opponitur. Sed in praeceptis caritatis non datur
distinctum praeceptum homini de dilectione sui, sed includitur in dilectione Dei
et proximi. Ergo non deberet poni unus determinatus modus peccati ex hoc
quod peccatur in seipsum.
4. Praeterea, quicumque peccat in proximum peccat in seipsum et in Deum.
Ergo peccatum in proximum, non debet dividi contra peccatum quod est in
seipsum et in Deum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius quaeritur de alia divisione, quae sumitur secundum nomina. Quia
sapientis non est de nominibus curare. Sed theologus maxime sapiens est. Ergo
de divisione peccatorum per nomina non se debet intromittere, sed eis uti ut
plures utuntur.
2. Praeterea, sicut delictum dicitur per hoc quod aliquid derelinquitur; ita peccatum
dicitur per hoc quod ab aliquo aberratur, cum aversio sit formale in peccato,
a quo denominatur. Ergo videtur differentia prima quam assignat, nulla esse.
3. Praeterea, per ignorantiam non solum contingit peccare peccato omissionis,
sed etiam transgressionis. Cum ergo delictum proprie sonet omissionem, quia
dicitur quasi derelictum, videtur incompetens esse illa, scilicet secunda expositio,
qua delictum exponitur quod per ignorantiam fit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, quod ista divisio assignatur secundum gradus quibus fit
progressus ad complementum peccati. Gradus autem isti attenduntur secundum
quod unus actus alteri actui additur ad perfectionem peccati; unde oportet
quod secundus gradus includat in se peccatum; et ita est quasi divisio totius
potestativi. Additio autem actus ad actum potest esse multipliciter; et secundum

Torna all'inizio