: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 51


dissiparent; sed eorum impulsione non cecidit, quia sancte matri Ecclesie adherebat,
que super petram solidissimam est fundata. His itaque spirare desinentibus, statim est tranquillitas
subsecuta, et sic habuit Marchio requiem a suis efficacissimis inimicis. Nullus igitur
fidelis homo elevetur prosperis nec frangatur adversis. Novit enim Dominus quando vult,
superbos deprimere et humiles exaltare.
Accedit ad laudem nobilissime domus Estensis quod non solum est illustrium virorum
preclaris operibus decorata, sed etiam ex ipsa procedit generosa propago insignium mulierum
que carnis concupiscentiam simul cum mundo vincentes et de mundi principe viriliter triumphantes,
ad regna siderea, sicut pie creditur, feliciter pervenerunt. Prima quarum extitit
nobilissima virgo re ac nomine Beatrix, soror supradicti Marchionis, que cum esset mira
pulchritudine corporis et virtute animi multipliciter decorata, mundum cum sua pompa contempsit,
mortalem sponsum accipere recusavit, ad castos amplexus eterni sponsi, forma pre
filiis hominum speciosus, cupiens pervenire. Hoc itaque sanctissimum propositum virginis
devotissime illustris frater eius et amicorum turba et multitudo nobilium matronarum, amore
presentium et immemores futurorum, nitebantur modis omnibus impedire, nunc mundi gloriam,
nunc nobilis sponsi connubium et dulcissime prolis felicitatem caste virgini promittentes; pariterque
sue domus ruinam, amicorum tristitiam et inimicorum gaudium ex tali mutatione consequi
promittebant vel asserebant. His et huiuscemodi verbis ad decipiendum compositum
gloriose virginis animum conabantur a bono proposito revocare.
Sed virgo prudentissima, septiformis Spiritus gratia illustrata, que linguas infantium disertas
efficit, eorum verba, quandam habentia speciem veritatis sed existentiam minime, pro
nihilo reputabat, et quod soli Deo serviendum esset, quia quicquid aliud agitur in vita presenti
amittitur, argumentis efficacissimis ostendebat. Propositum itaque, quod Dei virgo sapiens
quod corde conceperat, fructuosis affectans operibus adimplere, ad montem qui Gernula
nuncupatur, ubi est oratorium beati Iohannis Baptiste constructum, cum quibusdam aliis honestis
virginibus eandem cum ea intentionem habentibus, protinus convolavit; ibique in sancta
conversatione indeficienter permanens, totam Italiam sue sanctitatis radiis illustravit. Fama
igitur longe late de conversatione pretiose virginis discurrente, ceperunt multe clarissime virgines
ex longinquis etiam partibus, quasi columbe accipitrem fugientes, ad predictum locum
accedere festinanter, cupientes tante virginis institui disciplinis et eius sancte conversationis
exemplis et colloquiis devotissimis informari. De quarum siquidem adventu illustris virgo
divine maiestati gratias referebat, lacrimosis precibus deprecans creatorem, ut, qui de diversis
regionibus huiusmodi virgines congregaverat ad gloriam sui nominis et honorem eas custodire
in sancte religionis observantia dignaretur. De salubri itaque consilio prudentissime virginis
Beatricis omnes predicte virgines Christi quandam discretam sororem in abbatissam concorditer
elegerunt, que tam sanctissimo collegio deberet utiliter providere. Sub cuius regimine
cum quanta humilitate, obedientia, patientia et caritate duxerit angelicam vitam virgo devota,
mihi nimis prolixum esset singula enarrare. Sed, prout nobis sancte virgines retulerunt, que
huius piissime virginis meruerunt habere consortium, breviter dicimus, quod tam verba quam
facta virginis gloriose erant discretione condita, honestate plena, bonitate conspicua et Deo et

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio