Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 117


possimus cognoscere, quod non senili sed iuvenili Domini nostri Ihesu
Christi in virum perfectum resurgere debeamus etate.
Quod vero queris quomodo ex causativis laudent eum non senescentem,
dico quod ex causativis iuste illum non senescentem laudamus,
quia de nostre putentis corruptionis male ingenito senio, novam creaturam,
novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iusticia
et sanctitate veritatis, per ipsum veteres quondam et senescentes induimus.
[47]
Quod inmutabilem laudant
Et quia esse et non senescere est esse inmutabilem, laudant eum
inmutabilem, unde laudator David dicit: «Tu autem, Domine, in eternum
permanes», et item «Initio», id est Filio et sapientia tua «terram
fundasti et opera manuum tuarum sunt celi; ipsi peribunt» in figura et
non in substantia, «tu autem permanes» quia in te non est nisi substantia;
«tu autem idem ipse es», id est singularis et inmutabilis, «et anni
tui non deficient», id est eternitate et non temporalitate metiris. Et
Iacobus apostolus ait de Christo: «Apud quem non est transmutatio»,
ut de una etate quis transmutatur in alteram, de una cogitatione in alteram,
de uno in alterum statum, de una quantitate vel qualitate in alteram,
«nec vicissitudinis obumbratio» sicut diei vicissitudo noctisque
obumbratur ab alterutro, unius temporis ab altero, ut veris temperiei
umbra, frigus ferventis estatis placidum ver, maturantis autumpni
flagrans estas, torpentis hiemis umbra maturans obumbratur auptunus.
Denique naturali ratione Deus est inmutabilis, quia non est ex
pluribus, non est in materia, sed est ex uno solo, et est id quo est. Cetera
vero, que non sunt Deus, ex pluribus sunt, et materia vel in materia

Torna all'inizio