Erant insuper et alii multi in exercitu imperatoris domini 
serenissimi Frederici, tam duces quam marchiones et comites 
Teutonici atque Lombardi, quorum qualitates enarrare nimiam 
difficultatem generaret ac ab opere me deviaret proposito. 
Idcirco ad materiam redeam. 
Sequenti vero proxima estate, que fuit in millesimo centesimo 
sexagesimo tercio ab incarnatione Domini anno, incepit 
Rodulfus Teutonicus, quem imperator monete sue preposuerat, 
que fiebat in burgo Noxeta, maximam quandam turrim 
in predicto burgo de Noxeta ad honorem domini imperatoris 
ad gubernandos intus denarios imperatoris. Et apud Modoeciam 
inceptum est maximum palacium ad eiusdem honorem. 
Archiepiscopus vero electus Colonie fecit castrum de Montemalo, 
quod est in episcopatu Laude, reedificari. 
Eodem anno redditum est castrum Garde comiti Marcoardo 
a Turisendo, cuius ipsum fuerat et qui usque tunc 
imperatori resisterat, omnibus aliis tam civitatibus quam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |